# Epistolae astronomicae 197

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, TICHO BRA*A. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/197

EDDIDIT MIHI, ILLVSTRISSIME PRINCEPS, A CHL. sit. T. amandatus hoc nomine Tabellarius, die 23. Martij, literas Celsit. T. 3. Februarij labentis Anni ad me scriptas: in quibus Celsit. T. statim ab initio, de tarditate & raritate mearum literarum, quodque ex Obseruationibus meis Mathematicis nihil adipiscatur, mecum expostulat. At ego superiori aestate Celsit. T. scripsi, atque in Cometa proximè elapsi Anni meas Obseruationes communicaui, & simul, quae de illo Mathematicè breuiter dicenda habui, exposui: Ad quae omnia nihil adhuc responsi accepi, adeò vt addubitem, an ea ad Celsit. T. manus sarta tecta peruenerint, nec ne: praesertim, cum ROTHMANMO à Celsit. T. huc ablegato, qui ante Hyemem praeteritam; circa Septembris finem, hinc decessit, nihil de his constiterit. Scripsi etiam denuò per cundem ROTHMANNVM, sed meas Celsit. T. non fuisse allatas, cum ipse ROTHMANNVS nondum sese in Aula Celsit. T. stiterit, haud obscurè conijcio. Mansit ille hîc mecum quinque circiter septimanas, intereaque cum illo de rebus Astronomicis non inuitè contuli, vnaque Instrumentorum meorum formam, Magnitudinem, Diuisionem & Pinnacidiorum rationem ipsum designare, vti ipsi libuit, libenter permisi: quorum aliqua, dum hîc moraretur; ad T. Celsit. literis consignata, se missurum aiebat, nonnulla verò pleniùs perlustrata & accuratiùs descripta secum Cassellas allaturum indicabat. Non tamen omnia ad T. Celsit. quae in Machinis Astronomicis peruiderat se referre audere tacitè insinuabat: neque enim Celsit. T. in omnibus illi fidem habituram existimabat, siquidem pleraque in illis omnem fidem excedere, nec vestra his conferri posse, sponte fateretur, ne, si fortè horum magnitudinem, exquisitam structuram, & inter obseruandum tractandi habilitatem, prout res erat, luculenter exponeret, in gratiam mei id loqui, & vestris hac in parte fabricis, quippiam minus decorè derogare videretur: At ego illi liberum reliqui, ea, quae hic viderat, siue dicere; siue tacere, prout ipsemet consultius id esse arbitraretur. Sed cum intra semestre iam elapsum ad T. Celsit. nondum reuersus sit, satis se Pythagoreum in meis non omnimodè istic propalandis, exhibuit. Ego sanè, cum Brumam instare viderem; vtpote tum Michaclis Festò prae foribus existente, à quo tempore, ob appropinquantem Hyemem; nauigationes maris Baltici magis magisque importunae euadunt, ipsum adhortatus sum, imò quantùm licuit vrsi, vt quàm citissimè fieri posset, se Cassellas reciperet. Neque enim dubitabam, Celsit. T. desiderio cognoscendi ea, quae hîc viderat, quaeque mecum egerat, impensè teneri. Is quidem propediem se istuc rediturum spondebat, at interim per patriam suam sibi transeundum, negotiorum quorundam erpediendorum gratia, referebat.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
