Latin
LLVSTRISSIME ET GENEROSISSIME PRINCRIS
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 216
Unproofread scanNot analysed yet
LLVSTRISSIME ET GENEROSISSIME PRINCRIS, Clementissime Domine. Celare Celsit. T. officiosè nequeo, literas C. T. à Danico suo puero BILDE3. Septembris rectè mihi raditas esse; In quibus C. T. Alcis istius (quam in meis semel promii) iterum mentionem facit. Qualem autem illudipsum Animal (dum adhuc penes me esset, ac ad C. T. transmittere id in animo haberem) ex pedis sui fractura exitum habuerit, in prioribus meis literis sufficienter indicatum est, quas Nobilissimo viro, Dn. HENRICO RAMELLO, amico meo singulari, confestim ac ille C. T. Epistolam (sub dato 22. Maij) ad me miserat, vicissim tradi curaui. Ipse verò paulò pòst me hîc inuisit, easdemque literas ad C. T. cum proprio Tabellario se amandaturum constituit. Quo etiam tempore inter alia mecum de Theologorum (qui Anno 1529. Marpurgi conuenerant) conciliatione loquutus est, Germanicumque hac dere scriptum, quod C. T. ipsi miserat, ostendit, in quo Concordantiae istae articulatim comprehensae, &C. T. manu vbique vlterioris certitudinis causâ subsignatae sunt. Et licet eas tunc cum ijs, quae in Historiâ Augustanae Cofessionis, Francofurti ad Maenum per Matthiam Ritterum Ecclesiasten Anno 1578. editâ, &à CHITRAEO priùs contextâ, fol. 643. &sequen. commemorantur, an videlicet omnis ibi bonâ fide, sicuti acta sunt, Latinè exprimantur, conferre decreuissem; tamenid, cum praedictus RAMELIVS hinc in Pomeraniam, ob necessaria quaedam negotia, properaret, tum quoque ob alia impedimenta, intermissum est. Poterit autem facilè C. T. Collationem quandam curare institui cum praenominato Latino Exemplari, vt dignoscatur, an omnia conuenienter &syncerè translata sint: Quod ipsemet adhuc lubens facerem, modò C. T. descriptum eius clementer mihi communicarit, aut vt RAMELIVS exemplum mecum impartiatur, permittere velit. Facilè siquidem animaduerto ex aduersantium Theologiae Professorum nostri aeui editis scriptis, eos non candidè vbique &conuenienter Aduersariorum sententias citare aut interpretari, sed magnam &peruicacem Philautiam, ambitionem, odium &vincendi vindictaeque cupiditatem apud eorum quam plurimos irreligiosè praeualere, ita vt sub praetextu promotionis veritatis Euangelicae, seipsos &sua vtplurimùm quaerant. Sed hi in valore suo relinquantur, &causam suam ipsi apud justum iudicem, prout poterint, dicant. Quantum Quantum autem ad praedictas meas literas, in quibus omnem Alcis conditionem explicaui, eas C. T. iam transmitto. Nam cum praenominatus AMELIVS hinc in Germaniam profecturus in via resciuisset C. T. puerum hîc adesse, literas istas mihi remisit, simulque alias, quas ipse ad C. T. diexerat, vt eas C. T. puero, vitatis maioribus expensis, vnà traderem. Quod etiam à me factum, ex quo puer ille ad C. T. quam citissimè reuertatur.