Latin
LLVSTRISSIME ET GENEROSISSIME PRINCRIS
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 218
Unproofread scanNot analysed yet
Non destituitur ad hoc ingenio &scientia, verùm facilè ex ipso perspexi, sui (velut de eo etiam antea C. T. scripsit) capitis esse, cui, prout libuerit, proprium imponit pileum; veluti plerunque excellentia ingenia suis etiam naeuis obnoxia sunt, qui si corrigi nequeant, ferendi. Existimem ipsum adhuc animum mutaturum, vt ad C. T. breui redeat, nec in Opere inchoato laborem vllum subterfugiat, quo id lucem publicam maturè videre queat. De Chartopaeis C. T. in proximis quoque meis literis certiorem seci, quòd eorum nunc nullo egeam; nam quosdam iamdudum nactus sum, qui illud Opus expediant. C. T. nihilominus pro oblatâ clementi voluntate, officiosè gratias ago, vti etiam pro communicatis nouis, quae accepta mihi fuerunt. Quantum ad has Regiones attinet; noui nihil scio quod C. T. rescribam. Nam Daniae &Noruegiae Status (laus DEO) pacificus &tranquillus est. Omnipotens DEVS gratiam suam porrò concedat. Plura C. T. hoc tempore quae scribam non habeo; si quid tamen interim occurret, id C. T. primâ occasione referetur: Hisque C. T. Omnipotentis DEI tutelae, vt diuturnâ valetudine &pacificâ gubernatione fruatur, commendatam veli. Datum Vraniburgi, 26. Septembris, Anno 1591. T. Celsit. Addictiss.