Latin
TICHO BRAEM
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 235
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi verò hoc Instrumentum nullam vtilitatem in Obseruationibus ritè instituendis praebeat, non saltem quod nunc obsoletum &admodum antiquum sit, verumetiam tum ob materiae ligneae inconstantiam (quam tamen quodam Ingenio, per alternatim is longum mutatis, eâ quâ creuerunt dispositione, inter conglutinandum asseribus, emendare nixus est COPERNICVS) tum quoque diuisionis &foraminum non satis subtilem &conuenientem ordinationem, alijsque de causis, quas nunc praeterire lubet: tamen TICHONI admodum charum est, atque ob incomparabilis illius COPERMICI memoriam, in precio id habet &sartum tectum conseruat. Quanti verò idipsum faciat, subsequentes Versus, quos eodem die, quo illud nactus est, de eo lusit, attestantur, quique in Tabella prope idem Instrumentum appensâ leguntur. IN