# Epistolae astronomicae 235-3

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, SVMMI MATHEMATICI NICOLAI COPERNICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/235-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/235-3

INSTRVMENTVM PARALLATICVM, ALIAS REGVLAE
PTOLEMAICAE dictum; TICHONIS BRAHE
Hexametrum. Scriptum Die 23. Iulij,
S, qualem non Terra Virum, per Secula multa
Procreat, Inuidià tardans quaeque Optima, qualem
Ipsa sibi vix Astra ferunt, per mille recursus,
Tot Centrisque Polisque licet, totque Orbibus Orbem
Tam rapido inuoluant cursu, nec lassa fatiscant:
ILLE IS, qui Coelo genitus, Coelestia Terris
Progenuit, sed partu alio, quàm prisca Parentum
Fert veterum soboles, Coelo nec forsitan ipsi
Degeneri, Patriae proprios sub imagine vultus,
Sed magis atque magis referente, quod omnis Olympi
Testatur facies, vulgi licet inscia turba
Non videat, quidnam reuolutis congruat Astris:
ILLE &, qui Coelo poterat deducere Solem,
Ac prohibere loco, Terrasque inuoluere Olympo,
Et Lunam Terris, Mundique inuertere Formam,
Ne qua parte tamen, quamuis conuersa, dehiscat,
Sed concinna magis, longeque minoribus vsa
Subsidijs, moti referat spectacula Coeli:
LLLE
ILLE, inquam, tantos olim COPERNICYSAusus
His leuibus Baculis, facili licet arte paratis,
Agoressus, toti Leges praescribere Olympo,
Astraque celsa adeo, vili subducere ligno
Sustinuit, Superum ingressus Penetralia, nulli
Quàm propè Mortali concessum ab origine Mundi est.
Quid non Ingenium superat? sunt Montibus olim

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
