# Epistolae astronomicae 236-2

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, SVMMI MATHEMATICI NICOLAI COPERNICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/236-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/236-2

dicto Obseruatorio Septentrionali, cuius vndiquaque tectum non minus quàn in alijs explicare, ac ex eo prospicere datur, prout opus fuerit. Extra verò hoc, sunt etiam (vti suprà) duae columnae siue fulcimenta cum supernè coprehensis Globis, quibus Sextantes ad obseruandum imponuntur, alterum versus Orientem, alterum versus Occasum; quodlibet in extructo ad hoc sili (vti appellant) Altano. XIIII. Armillae alterae Rquatoriae eiusdem ferè cum supradictis magnitudinis, Orichalco superinductae, quarum Meridianus ex ferro est, & positae sunt in peculiari ac paruo Obseruatorio litera R signato, versus Septentrionem, vt per eas considerare liceat, quod per praedictas (quae in Obseruatorio minore versus Meridiem litera N notato seruantur) impediente Arce, in coeli Septentrionalis plaga, visui non patet. XV. Quadrans quidam magnus ex solido Orichalco fusus & apprimè leuigitusin cubiculo versus Africum conspicitur, muro firmissimis cochleis praecit cisè in Meridiei plano affixus.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
