# Epistolae astronomicae 237

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, SVMMI MATHEMATICI NICOLAI COPERNICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/237

Habet in foramine, quod ad Austrum murum transit, pro centro, Cylindrum Orichalcicum deauratum, cuius beneficio vmbra Solis, vel radij Stellarum, in binis pinnacidijs hinc inde in ipsi Quadrantis circumferentiâ mobilibus, excipiuntur, quibus Altitudines Syderum in hac eadem circumferentia subtiliter discernuntur. Continet autem in ea quilibet Gradus, non saltem singula Minuta discriminatim per puncta transuersalia distributa, sed etiam quodlibet Minutum in sex partes siue dena secunda eândem ratione subdiuiditur: Nam Quadrans per se admodum magnus est, occupans à centro ad circumferentiam fermè quinque cubitos. Intra hunc Quadrantem, in spacio vacuo, ipsius TICHONIS Effigies in tabula depicta est, eâ magnitudine, quae ipsi respondeat. Sedens inclinat se ad mensam, ac altera manu monstrat parieris foramen, per quod Obseruationes hoc Quadrante fiunt. Ibidem praetereà Architectonica quaedam designatio visitur, in qua diuersis contignationibus plurima ex alijs ipsius Instrumentis delineata sunt, simulque Studiosi istis adiunguntur, eam dispositione depicti, quâ inter obseruandum conspiciuntur; Vnaque Studorium, vbi aliquot mensae appicti assident, ac si studijs suis calculationibusque occuparentur. Infrà etiam TICHOMIS Laboratorij Pyronomici designatio subijcitur cum fornacibus aliquot, ac ijs, qui istas curent. Haec omma non aliter arte pictoriâ in minori formâ repraesentata sunt, quàm si à praedicta maiori Effigie admodum remouerentur, licet in eodem plano vicina sint. Infimo loco, pedibus adiacet vnus ex canibus ipsius venaticis, eiusdem prorsus cuius erat magnitudinis; non tam Nobilitatis, quàm Sagacitatis & ingenij Symbolum. Adiunguntur verò tùm Effigies haec, tùm reliqua pictura, in area huius Quadrantis, saltem ornatus causâ, & ne spacium vacuum relinqueretur. XVI. In Musaeo (vbi TICHONIS Studiosi interdiu Studijs incumbunt, & Operationes Astronomicas exercent, vbi etiam eius Bibliotheca reperitur, idque in media contignatione rotundae Turriculae versus Austrum) GLOBVS magnus consistit, qui vadiquaque selectis & densiusculis Orichalcilaminis obductus est, idque adeò industriè, ac si ex solido metallo fusus foret; & exquifitâ etiam vndiquaque constat rotunditate. Quin & singuli Gradus tàm in aquatore, quàm in Ecliptica, per puncta transuersalia in sexaginta Minuta subdiuisi sunt. Habet enim in Diametro 6 pedes. Et Meridianus, in quo gyratur, ex integro Chalybe est, cuius quoque Gradus vniuersi in singula Minuta distribuuntur. Horizon Orichalco spitamum lato supernè obductus est, habens Gradus suos Azimuthales. Fulcrum verò, quod circiter5. pedes altum est, affabrè factis ferramentis ritè connectitur, ita vt Globum conuenienter ac firmiter sustinere possit; in quo etiam varij artifices Mathematici inferius ornatus gratiâ depicti conspiciuntur. Hins

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
