Latin
DRINI EFFIGIEM
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 239-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quin
Imperium, toto maior in Orbe fuit.
Ille etenim Terras, hinc quâ calet India, donec
Vltima perpetuo Tyle niuosa gelu est:
Europae, Lybiae, atque Asiae, latissima Regna,
Cuncta sub exiguo disposuit Calamo.
Sola intacta fuit, nostro quae cognita Seclo,
America, est Latias quae neque passa manus.
Nec contentus adhuc, celsum affectauit Olympum,
Ausus inaccessos exuperare Polos;
Et Coelum, &toto fulgentia Sydera Coelo,
Ingenio obtinuit supposuisse suo.
Inunc Roma, tuos de Nilo extolle Triumphos,
Hic satus ad Nilum, te mage Victor erat.
Tu partem Terrae superasti sanguine multo,
Is totam, nullo sanguine, solus habet:
Tu Coelos non ausa vnquam conscendere; at ille
Subdidit Ingenio Sydera cuncta suo.
Quodque magis mirum; tua laus &fama sepulta est,
Quae poteras alios vincere, victa iaces;
Ille perenne manens donec sua Sidera Coelum
Possidet, aeternum Nomen in Orbe geret.
TICHOBRANE F. Anno Domini 1584. 1 Kal. Octoh. PI. IIUASII
D. NICOLAI COPERNICI TORONENSIS EFFL.
GIBM, QVAM IPSEMET SVA MANV è Speculo depinxisse dicitur.