# Epistolae astronomicae 24

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, HASSIAE: COMES IN CATZENELLEBOGEN, DIETZ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/24

HASSIAE: COMES IN CATZENELLEBOGEN, DIETZ, ZIGENHAINET NIDDA. Ratia & fauore nostro praemissis: Nobiliss: & singulariter dilecte. Literas tuas I Martij scriptas accepimus, quibus perlectis, inter caetera cognouimus, Regis vestri Sereniss. in Holsatia LocumteEnentem HENRICVM RANZOVIVM, eas quas de Cometa posteriore ad ipsum dedimus literas tibi transmisisse. Quia verò hoc tantum nomine, tuas super eodem Cometa Obseruationes, animo beneuolo nobiscum communicaueris, gratias clementer agimus, neque celare volumus, acceptis tuis Obseruationibus, continuò nos Mathematicum nostrum accersiuisse: factáque collatione Animaduersionum in illo Cometa vtriusque vestrum, adhibitâque debita Aequatione temporis & Longit. depraehendimus, neutrum vix in minuto à se inuicem discrepasse, quod sanè magnum est, certùmque indicium, Instrumenta tam nostra quàm tua iustè & rectè se habere, Obseruatores etiam diligentes fuisse, & acutè omnia vtrinque collimasse. Nostra Instrumenta, Qradrans videlicet & Sextans, quibus Mathematicus noster vtitur, magnitudine tuis non adaequantur, vtposè saltem quadrapedalia, aestimamus enim, si maiora forent, ea ad vtendum inhabilora, atque propter molem incommodiora reddi. Tua tamen Instrumenta, Glebum praesertim illum maiorem videre, & expendere libenter cuperemus. Quin & hoc tibi exoptaremus, vt in loco Meridionaliore & vaporibus minùs obnoxio degeres, quo conimodius & plenius hisce rebus animaduertendis operam nauares. Ad no ae eius Stellae iuxta Sidus Cassiopeae Obseruationes, alt eriúsque Cometae & Solis, vt mitteremus petitionem, ita res habet, quod sint acceptae Instrumentis nostris nondum ea diligentia rectificatis, atque nunc instinctu VVITTICHII, diligentiáque & industria Automatarij nostri, IVSTIBYRGII, qui quasi indagine Archimedes alter est: Qualescunque autem sunt, quem ad nos misisti, concessimus, vt descriptas ad te perferret. Quod vero ad Stellam nouam praedictam, nullam in ea Parallaxin, nullúmque in Longitudinem & Latitudinem motum; sed tantum in recta Linea versus Altitudinem aut profunditatem depraehendere potuimus. Cometa autem magno illo, Anno 1577, apparente, aulicum Mathematicum nullum habuimus; ide óque eius Parallaxin exactè obseruare non licuit. Ex nunc praesentis tamen Mathematici nostri Obseruationibus facilè collegeris, quod is non minus quàm tu nullam admittat eius, qui recens apparuit, Parallaxin. Philosophosicum itaque illud nullius est momenti fundamentum, quòd Cometae in summa Aëris Regione. infra circuitus Lunae, generentur.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
