Latin
ALIVD IN EVNDEM COPERNICYM
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 241
Unproofread scanNot analysed yet
DE INSTRVMENTIS, QVAE EXTRA ARCEM IN CRYPTIS SVBTERRANEIS DISPOSITA SVMT. Extra Arcem versus Meridiem, 70 circiter à Vallo passibus minoribus Obseruatorium quoddam peculiare TICHO in colle, per Cryptas quasdam, &omnes quidem ab imo ad summum ex solido muro structas, fieri curauit. Totum verò hoc Obseruatorium STERNBVRGVM, à Stellarum Obseruationibus sumta Danica denominatione, appellatur. Circumseptum est vndique quadratâ (intermixto tamen versus 4. mundi plagas, rotundo ambitu) Galleriâ, vti communiter vocant. Quae omnia etsi in plano repraesentare difficile sit; tamen, quoad fieri potuit, ad Colophonem huius descriptionis oculis subijcientur. PRIMO apud literam A, vestibulum portale habens ex lapide Gothico &Opere lonico, seu potiùs Composito, scitè eleborarum occurrit, super quod tres sculptiles Leones coronati, (quorum medius &altior Hieroglyphicum Sceptrum, duobus sibi inuicem orthogonaliter intra binos etiam circulos Triangulis transpositis constans, tenet,) collocati sunt; quibus hoc Hemistichium saxo peculiari excisum subscribitur, quo aliorum tacitis obiectionibus, qui per imperitiam hos tantos tamque sumtuosos apparatus inutiles esse fortè censeant, succinctè &verè, quoad Mundum temporaneum, respondetur. NEO FASCES NEC OPES SOLA ARTIS SCEPTRA PERENNANT. Infrà verò hoc Hemistichium, statim supra lanuam per quam descenditur, medio loco inter TICHONIS Familiae Paternae atque Maternae Insignia Gentilicia, quae in superiori parte huius Portalis vtrinque excisa visuntur, est aliud quoddam Hieroglyphicum, quod per annulum aureum Adamantem acummatum gestantem, quem subiens loricata manus, decussatim binas hastulas tenens, quarum vna vas Igne plenum, altera Aquam per rimas difluentem figurat; vtrisque extra annuium iuxta Adamantem hinc inde pendentibus, representatur. Circumscriptus autem est Versiculus, sensum Symbolicum exponens, qui est eiuscemodi Vo ese eeus. VIS VLLA