# Epistolae astronomicae 243-2

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, TVCHO BRAHE F. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/243-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/243-2

TVCHO BRAHE F. Est verò hoc, de quo loquor, Hypocaustum, totaliter subterraneum, nisi quod superiùs iuxta humi planitiem in laquearium lapideum fornicatum assurgat, ut exterius instar colliculi appareat, terrâ & viridi cespite consultò obducti, quò Parnassum Musarum monticulum, quarum VRANIA & praecipua, & primogenita est, quodammodo repraesentet, idque intelligentibus saltem & Philosophiae sublimioris alumnis; ex quo etiam Poëtae haec fabularum in volucris texerint, ne vulgus imperitum capere posset. Habet quoque hoc ipsum Hypocaustum quatuor fenestras statim supra terrae planitiem, ex solidis lapidibus laqueatas, idque in quatuor Angulis huius quadrangularis vaporarij, quorum quilibet plagam mundi, meridiano & circulo verticali principaliori (qui videlicet huic ad angulos rectos consistit) prorsus intermediam, adamussim respicit; sicque in hoc Hypocaustum, licet subterraneum sit, satis diurnae lucis intromittitur. In singulis huius parietibus, supra limbum arte fabrili lignariâm scitè elaboratum, binorum Astronomorum Effigies quasi in longum recumbentium, pictae conspiciuntur, ita ut octo simul sint, quorum quilibet in dicto limbo Distichon subscriptum habet, quod eorum intentionem breviter exprimit. Nomina autem illorum & subscripti Versus in hunc modum se habent, ut nunc subijciemus. TIMO.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
