Latin
MICOLAVS COPERNICVS TORONENSIS
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 244-2
Unproofread scanNot analysed yet
MICOLAVS COPERNICVS TORONENSIS vixit circa Annum 1520. post CHRISTVM. Curriculis tritis diffise COPERNICE, Terram Inuitam, Astriferum flectere cogis iter. TYCHO BRAHE DANVS DE KNVDSTRVP circa Annum 1580. post CHRISTVM. Quaesitis Veterum &proprijs Normae Astra subegi, Quanti id, Iudicium Posteritatis erit. TYCHONIDES. Te, venerande Parens, tuaque alta Inventa sequentem Det DEVS, Atlantum continuare vices. In hoc autem subterraneo Hypocausto, à parte Orientali, explicato parietis mediano (vt vocant) intùs ex muro constans &fornicatus lectus conspicitur, in quo aliquando ipse TICHO, cum nubibus coelum inter noctu obseruandum obducitur, quiescere potest: veluti etiam ab altera itidem parte alius multò maior, extra tamen Hypocaustum, in vsum studiosorum ipsius ordinatus, reperitur, idque in peculiari ad hoc deputatâ Cryptâ, quae etiam prorsus subterranea est: &licet testudineata sit, tamen superiùs ad aequilibrium Horizontis plana apparet, ne quidpiam impediat.