# Epistolae astronomicae 245-2

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, MICOLAVS COPERNICVS TORONENSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/245-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/245-2

Momentumque, quo Obseruatio fit, mox animaduertere & annotare queat.
Vni verò eorum ad frontispicium, hoc Epigramma Orichalco incisum est.
Eniteur a esreuie belum sesetue elus,
Nec modò praeteriens Hora redire potest.
Temporibus totus fugitiuis clauditur Orbis.
Praeterit & toto quicquid in Orbe viget.
Ergò quid expediet Mundi fugitiua figura?
Cur his conformes, quae peritura, sumus?
Est aliud quod nos Coelum expectatque, vocatque,
Idque aeuò, aspectu, limitibusque caret;
IOVA Sol hîic est, similatque Ecclesia Lunam,
Angelico Stellis conveniente Choro.
Hùc huc tendamus, manet hic nos Patria vera,
Immundi Mundi nec remoretur Amor.
Hiat

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
