# Epistolae astronomicae 245

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, MICOLAVS COPERNICVS TORONENSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/245

XVII. Ab Occidentali Hypocausti parte oblonga mensa collocata est, cui is Studiosus assidet, qui Obseruationes conscribit. Post eam mensam ad parietem, infra limbum, magnum pendet Instrumentum, instar Semicirculi, vndiquaque transuersis contignationibus firmatum, ac Orichalco in circumferentiâ obductum. Hoc Distantiae Stellarum, quantaecunque sint, in toto etiam Hemisphaerio capi possunt. Habet autem in Diametro sex cubitos: Interdum & alibi reponitur, cumque eius vsus requiritur, (quod tamen rarò fit) requisito exteriùs fulcro, quo in omnem Stellarum situm commodè dirigi queat, non aliter quàm in caeteris Sextantibus fieri solet, imponendum venit. Versus Borolybicum propè mensam tria disposita sunt artificiosè confecta Horologia, quae Horas, Minuta & Secunda designant, ita vt qui Obseruationes in libro huic vsui quotannis deputato scribit, his prope assidere,

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
