# Epistolae astronomicae 246

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, MICOLAVS COPERNICVS TORONENSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/246
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/246

Hinc è regione in Angulo, qui Borrhapelioten respicit, ferrea quaedam fornax sub conveniente testudine, ita ut nihil in Hypocausto occupet spatij, posita est, ut eius beneficio tempore Observationum hybernalium frigus arceatur. Superiùs autem sub ipsâ, quâ Hypocaustum contegitur, fornice, depicta est TICHONIS neoterica inventio Hypothesium coelestium, eâ, quam ipsa testudo capere potest, magnitudine. Proximè verò sub hâc, ad parietem paulò inferiorem, versus Septentrionem, ubi eius Imago repraesentatur: manu alterâ sursum monstrans, habet intra binos digitos pictam schedam, in qua haec inscriptio. IVIIIISIE Quasi antiquioribus istis & circûm depictis Astronomis dicat: Quid de Ex Hypocausto hoc itur, ordinariâ lanuhac inventione vobis videtur? arum dispositione, hinc inde, in reliquas Cryptas, ubi Instrumenta locantur. XVIII. Per mediam lanuam versus Austrum venitur in maximam, quae C notatur, cryptam, vbi ingens Instrumentum Armillare visitur, quod vnicâ Armillâ, quae iuxta Polorum Mundi Axin circumagitur, omnes Declinationes Siderum, in quo cunque situ & mundi plaga fuerint, tàm in Meridiano quàm extra, facillimè & exquisitè demetitur. Ibidem quoque Semicirculus circumponitur, Aequatorem coelestem, quatenus supra Horizontem extat, repraesentans, qui octo saxeis columnis superiùs cochleas ferreas habentibus innititur, & per cochleas illas, quibus firmiter inhaeret, in planum Aequatoris, si unquam opus fuerit (neque enim semel ritè dispositus facilè dimovetur) exquisitè dirigitur; cuius etiam medietas, unde divisiones utrinque diffluunt, ratione centri ceu Axis habitâ, Meridicilineam exactissimè respicit. Hoc intermediante Distantiae Aequatoriae Corporum coelestium facilè & accuratè accipi possunt, tum quoque tempora Aquatoria distantiae Siderum à Meridiano praecisè explorari, quorum ope Momenta Observationum exactissimè inveniuntur, Horologiaque cùm opus fuerit, tàm ex Sole quàm Stellis, sive in Meridiano sint, sive extra, corriguntut. Haec dimidia Armilla Aquatoria in Diametro suo 9 cubitos comprehendit, & praedicta integra Armilla Aquatoria Declinationum, complectitur in Diametro 7 cubitos, ita ut intra mobilem circulum & fixum Semicirculum, duorum cubitorum intercedente racuo spacio, commodè transeatur. Estque utraque Armilla, tam integra quàm dimidiata, undique optimo Orichalco ita obducta & munita, ac si ex solido hoc constaret Metallo. Axis verò circa quem circularis illa Armilla rotatur, ex forti Chalybe est, interiùs concavus, ne se pondere suo inclinet, crassitudinem habens trium digitorum; exteriùs per totam Longitudinem, omnemque eius circumferentiam ta exquisitissimè, nec sine labore atque industria, teres factus, & ubique, quo ad longum, ductum rectilineum absque ulla incurvatione, quomodocunque revolvatur, exprimens; ut hac ratione totaliter instar Gnomonis sit, ad quem Distantiae Aequatoriae paralleliter per convenientia in fixo Semicirculo mota pinnacidia praecisè capi possint. Habet quoque hic ipse Axis in medioloco Cylindrum Orichalcicum, qui eiusdem crassitiei est, ad quem similiter Declinationes in circumvolubili integra Armilla per sua appropriata pinnacidia mensurantur.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
