# Epistolae astronomicae 248

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, MICOLAVS COPERNICVS TORONENSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/248

Tantundem enim ab inuicem remouentur, quantum spacij mediocris crassitiei homo pro intrando vel exeundo requirit. Habent verò & hae ipsae Columnae pro fundamento in terra duos magnos & latos lapides campestres, in fixo & argillaceo fundo firmatos, ne illae his insistentes, & insuper vtrinque muro huius Cryptae munitae, quippiam de suo situ vnquam remittant. Adeoque aliàs in hoc toto Instrumento, quoad vtramque Armillam, omnia requisita ita firmiter ordinata sunt, vt ne quidem ingenti robore & vi, etiamsi quis id datâ operâ conetur, dimoueri, aut ad obseruationes inutilia reddi queant. Quocirca cum semel ritè singula disposita fuerint, vix ac ne vix quidem aliquid inuenitur, quod postmodum rectificatione vlteriore indigeat. Si tamen id aliquâ temporis diuturnitate accidere possit, aut ipsa partium attritione (nam & rectè in Verficulo dicitur: Mors etiam ferro marmoribusque venit) facili operâ satisque citò per cochleas hinc inde, vti opus est, ordinatas, in debitum tenorem restituitur. Atque haec tàm de hac Crypta, quae etiam superius tectum habet, quod vel totum auferri, vel per valuas huic officio deputatas, versus quamuis coeli plagam aperiri potest, quàm de Instrumento magno Armillari sesquialtero saltem constante circulo, quo omnia quae veteres vix sex vel pluribus ijsdemque minutulis & Obseruationi exactae non sufficientibus, exequi conabantur, multò promptiùs, certiùs, & subtiliùs expediuntur, sit indicasse satis. XIX. Cum autem versus Notapelioten ex Hypocausto in Cryptam G exitur, Sextans in eâ occurrit Quadricubitalis, quo subtilissimè Distantiae Stellarum capiuntur. Fulcrum suum cum rotundo, quo in omnes coeli partes dirigitur, Globo, stabile habet. Diuisiones factae sunt per puncta transuersalia, ita ut etiam quaelibet dimidia Minuta distinctè cognoscantur. Pinnacidia autem cum adiuncto ad centrum Cylindro, per rimulas & lineas parallelas vsurpantur. XX. Porrò e regione versus Notolybicum ad Cryptam F intrando, ingens quoddam conspicitur Instrumentum, ex solido & durissimo Ferro constans, quod Quadratum Geometricum (vt vocant) exteriùs habet, cuius quodlibet latus integrum numerum Tabularum Sinuum sex cyphrarum, in suâ subtili & transuersali subdiuisione adimplet. Intra hoc est Quadrans circuli quàm maximus effici potest; qui ab alterâ parte, in quâ diuisiones sunt, Orichalcicâ laminâ exquisitissimè superinductus est, ita vt Orichalcum cum ferro quasi conglutinatum videatur, atque in exteriore planitie adamussim, & politè leuigatum. Singuli verò Gradus in hoc Quadrante subdiuiduntur, non saltem in omnia Minuta, sed & quodlibet horum in sex partes seu singula dena secunda. Est enim admodum magnus hic Quadrans, vtpote qui à centro ad circumferentiam 5. penè cubitos contineat. Hinc de Quadrato circumposito, quantae sit magnitudinis, ratiocinari licet.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
