# Epistolae astronomicae 249

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, MICOLAVS COPERNICVS TORONENSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/249
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/249

Affixum autem est hoc Instrumentum per sui medietatem ad oblongam & quadratam Columnam ferream iustâ crassitie praeditam, cui firmiter in superiori & inferiori parte cochleis applicatum adhaeret, tanquam in quodam aequilibrio, ita vt vtrinque dimidiam structuram exerat. Hoc sustentaculum ferreum, quod totum Instrumentum portat, inferiùs in conum acuminatum desinit, qui quadratae laminae Chalybeae foramen superiùs conihuius acumini correspondens habenti, insistit, vt sic minimo negotio, tanquam in puncto quodam artificiali, conuoluatur. Nam suprema pars huius columnae ferreae teres est, atque in brachijs ferreis decussatim sese transeuntibus, & muro superiùs in quatuor locis firmiter innixis, ac vbi versus Zenith coincidunt, rotundum foramen habentibus, gyratur, vtque Zenith perpetuo respiciat, cohibetur. Lamina autem haec Chalybea, de quâ dixi, tereti columnae lapideae, quae profundè in terram, substrato solido fundamento, defossa est, & quasi duobus cubitis supra hanc extat, imponitur; & ita cochleis hinc inde regi potest, vt totum simul Instrumenrum, quod illi innititur, tam in planum verticale quàm ad Horizontis aequilibrium, prout latera diuersimodè exigunt, commodè dirigi queat. Vbi verò semel ritè dispositum est, & cochleae inferiores benè firmatae fuerint, vix postmodum aliquid vitij contrahit, quò minus Obseruationibus adamussim instituendis sufficiat. Nam etsi vnus vel alter quantaecunque magnitudinis homo illi insistat, atque vnà cum Instrumento aliquoties circumgyretur: tamen Instrumentum nihil discriminis hinc contrahere, aliquoties comprobatum est. Circumponitur quoque huic Instrumento Circulus suus Azimuthalis, qui muro rotundo vndiquaque, quasi in eius media parte, incumbit, omniaque in eo obducta sunt Orichalco. Occupat in Diametro 9. cubitos, vt inter Horizontem Azimuthalem ac Instrumentum, cum opus fuerit, commodè transeatur. Habet etiam haec Crypta caementitios suos Gradus, per quos ad Quadrantem inter obseruandum ascendi descendique potest, prout Altitudines demetiendae requirunt. Superiùs tectum est, quod & circumagi & explicari potest, cum suis quatuor valuis, prout Obseruationes versus hanc vel illam coeli plagam instituendae exigunt. Per hoc Instrumentum, quod (vti diximus) magnum ac prorsus Metallicum est, valideque firmatum, exactissimè altitudines Siderum, etiam intra sextam partem vnius Minuri seu dena secunda denotantur, ita, vt nullum his subesse possit dubium, modò collimatio Stellarum per rimulas pinnacidij Cylindro ad centrum posito parallelas satis accuratè perficiatur, & in Sole vmbra eiusdem Cylindri intra terminos, ad interiorem pinnacidij planitiem in hunc vsum praeordinatos, adamussim comprehendatur. Deinde XXI. Deinde circa reliquos duos Angulos Hypocausti adhuc binae sunt Cryptae, in quas patet introitus statim extra Hypocausti lanuam ad vtramque partem, vbi videlicet gradus, per quos descenditur, desinunt, & primum ab Orientali parte intrando ad Cryptam G, quae ad Angulum Hypocausti Borrapeloten respicientem existit, alius quidam Quadrans occurrit hinc inde affabrè contignatus, & Orichalco benè vestitus, isque in saxeâ columnâ inferiùs consistens, etiam colùmnae ferreae affixus est, cuius beneficio supra dictam columnam lapideam, ferreâ laminâ & cochleis superiùs instructam facilimè conuoluitur; superiùs in foramine rotundo ferramenti transuersim muro innixi, columnae supremâ & tereti parte sese vnà firmiter gyrante.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
