# Epistolae astronomicae 251-2

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, MICOLAVS COPERNICVS TORONENSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/251-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/251-2

Continet verò hic Horizon Azimuthalis in Diametro 6. circiter cubitos, quò spacium requisitum inter Quadrantis limbum & muri interiorem circuitum, per quod Obseruator, cum res postulat, transire possit, conuenienter supersit. Adsunt insuper huic Cryptae sui gradus interiùs, per quos, prout Obseruatio per hunc Quadrantem exigit, ascenditur descenditurue, & habet superiùs tectum, quod circumgyrari potest, ita vt duo foramina quae apertis valuis è regione exhibet, in quamcunque coeli partem libuerit, & prout Obseruatio capessenda requirit, conuolui possint. XXII. E regione huius ab alterâ parte versus Borrolybicum itur in aliam eiusdem cum hac, de qua diximus, formae & quantitatis Cryptam, litera D in subsequenti figuratione indicatam, vbi Instrumentum quoddam Armillare visitur, quod non saltem Axes habet Polis mundi analogos, Meridiano Chalybeo inhaerentes, sed insuper quoque Zodiacalem circulum, in Polis suis conuolubilem: proptereaque TICHO hoc Instrumentum Armillas Zodiacales appellare solet. Exhibent omnia quae HIPPARCHVS & PTOLEMAEVS suis Instrumentis Armillaribus factitarunt, sed longè maiori compendio atque praecisione. Neque enim tot circulis constant, quot illorum requirebant, sed solummodò 4. habent, inter quos etiam Meridianus ille immotus numeratur, & nihilominùs tam Longitudines quàm Latitudines Stellarum extempore absque vllâ taediosâ Supputatione, mediantibus duobus Obseruatoribus, praecisè adeoque in ipso Minuto rimantur. Quam subtilitatem an veterum, de quibus dixi, Armillae exhibuerint, non immeritò dubitandum venit; ex quo nec HIPPARCHVS, nec etiam PTOLEMAEVS, maiorem in Stellarum Longitudinibus atque Latitudinibus per eas praecisionem denotarint, quàm quae intra sextam Gradus partem, ad dena scilicet Minuta, cohibeatur. Vnde verisimile est, illorum Armillas, vtut fortè è solido Metallo constantes, non tamen adeò magnas fuisse, vt singula Minuta caperent, siue etiam quòd eas tam subtiliter subdiuidere neglexerint, aut numerationem adeò exactam, superuacaneam duxerint. Quodcunque horum fuerit, certè haec nimis lata & platica coelestium corporum dimensio à coelesti norma haud insensibiliter eos deuiare fecit, idque non modico Astronomiae instaurandae damno. Habet autem Meridianus, qui totus, vt dixi, Chalybeus est, & reliquas Armillas intra se continet, tres cubitos in Diametro; atque hinc reliquarum sese versus interiora concomitantium Armillarum quantitatem aestimarelicet.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
