Latin
252.1 to 252.4
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 252.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Diuisiones tam in Meridiani Armillâ ferreâ, quàm caeteris interioribus Orichalco exteriùs obductis, per puncta transuersalia subtiliter ordinatae sunt: ita vt &in his Armillis singuli Gradus in singula quoque sexaginta Minuta subdiuisi sint; &pinnacidia diuersa cum in Armillâ Zodiacali, tum in circulo Latitudinum hinc inde mouentur, quae more consueto per rimulas parallelas Stellarum situs scrutantur. Nam &in his Armillis, Axis quidem apprimè teres est, per Polos Zodiaci adeoque totum Instrumentum transiens, ad cuius circumferentiam Longitudines Stellarum collineare datur, isque in sui meditullio Cylindrum gerit, per quem in dicto circulo Latitudinis, Siderum ab Eclipticâ distantiae obseruantur. Atque sic superfluitas in Armillis veterum, quae Obseruationem fluxiorem reddidit, euitatur, omniaque magis succinctè &certiùs expediuntur. Neque enim Armillae hae ita distrahi possunt, aut extra debitum planum suo pondere diuagari, vti in antiquis illis accidisse, haud citra iustas causas suspicandum venit. Fulcrum verò seu Pedestale (vti vocant) est ex integro &solido ferro admodum firmè compositum, &inferiùs habet circulum ferreum densiusculum, cui 4. cochleae adaptatae sunt, quae quatuor etiam breuioribus columnis lapideis superiùs laminulis ferreis munitis insistunt, quarum cochlearum operâ totum hoc Instrumentum in debitum situm atque cum circulis coelestibus exquisitam correspondentiam dirigitur. Quod cum semel ritè effectum est, vix multo post tempore, ob benè confirmatam omnium partium dispositionem, aliquid discriminis incidit. Quin &haec Crypta suos habet Gradus, non saltem per quos in eam ascenditur, (est enim suo pauimento eminentior alterâ) sed etiam in quibus circa Armillas vndiquaque, vbi opus est, altiùs consistere liceat; hos tamen vnicos, cum hi sufficiant. Et superiùs tectum portat, cuius dimidia pars explicari potest, atque in quamcunque Heisphaerij partem, prout Obseruatio requirit, circumagi. XXIII. Cum verò ad praedictam Armillam ascenditur, appendet lateri parietis dextro, in peculiari ad hoc in ipso muro facto Repositorio, alius adhuc Sextans, qui quatuor cubitos à centro ad circumferentiam complectitur.