# Epistolae astronomicae 253-2

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, MICOLAVS COPERNICVS TORONENSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/253-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/253-2

Nam vtraeque hae Columnae lapideae, quae in arcubus versus Ortum & Occasum positae sunt, ita superiùs ferramentis & cochleis ab vtroque latere muniuntur, vt & Regulas & minorem illam Armillam Declinationum ijs imponere liceat, prout res postularit; pro solis tamen Regulis inferiùs in eodem Columnae latere ferreâ laminâ cochleis circumpositâ existente, cuius superiori conico foramini latus Regularum, quod Zenith respicit, insistens, & in perpendiculum verticale ritè dirigitur, & simul commodè conuoluitur, altera Columna supplente, quod altera denegat, si quando difficultas aliqua inciderit, quod tamen rarissimè contingit; sicque his etiam Regulis penes hoc Crypticum Obseruatorium commodè vti licet, quando Obseruatoribus ita visum fuerit, & plures Altitudines simul aut intra breuè temporis spacium denotandae veniunt. XXV. Quin & alius minutulus quidam Quadrans hic reperitur è solidâ laminà Orichalcica, eademque densiuscula affabrè elaboratus, qui à centro ad circumferentiam cubitum occupat, estque vndiquaque fuluo Auro, intercedente Mercurio & Vulcano, obductus, quod inaurari vocant, reuoluiturque in ferreo quodam fulcro, ita cochleis alijsque requisitis opera fabrili adornato, vt Quadrans hic & in omnia Circulorum verticalium plana circumagi, & etiam in aequilibrium Horizontis ritè disponi queat. Circumferentia eius extrema per vsitatam diuisionem distributa est, ita vt singuli Gradus in 12. portiunculas, quarum quaelibet quina repraesentat Minuta, subdiuidantur. Intra tamen hunc extremum limbum alia est diuisio secundum eam rationem, quam PETRVS NONIVS in libello de Crepusculis tradidit, per arcus videlicet plures introrsum ductos, & diuersa ratione Anguli recti numerum totalem alterando & successiuè imminuendo, subdiuisos: idque in vnâ huius Quadrantis. facie; in altera enim quasi in tabula numeri excisi sunt, qui Gradus & Minuta singula, per puncta quae in diuisione Noniana exsistunt, confestim absque longâ Supputatione expediunt.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
