Latin
MICOLAVS COPERNICVS TORONENSIS
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 254-2
Unproofread scanNot analysed yet
Iuxta centrum in vacuo aliàs spacio, intra circularem quandam figuram Hieroglyphica quaedam subtiliter facta incisio est, vbi ad Arborem ab altera parte viridem &frondosam, iuuenis sedet laureâ insignitus &vnâ manu GLOBVM coelestem portans, alterâ librum. A laeuâ verò parte Arbor habet &radicem emarcidam &frondes steriles folijsque carentes, inter quae Mensa est, capiens quippiam eorum quae maximè in hoc terrestri mundo in pretio sunt, vt cistulam nummis refertam, Sceptra, Coronas, arma Gentilitia, torques aureos, Gemmas, mulierum ornatus, Pocula, Chartas, Tesseras, atque his similia; quae omnia Scheleton quoddam mortem repraesentans manibus pedibusque ambit &complectitur. Suprascriptum verò est Hemistychium, quod sensum allegoricum explanat: VVN eo, ae ue sioe se senis. Idque eâ ratione, vt prior pars Versus, nempe haec: VIVIMVS INGENIO, ex dextrâ &viridi Arboris parte, ad quam Iuuenis ille Philosophans residet, tanquam in schedâ scripta dependeat: Altera verò, nimirum: CAETERA MORTIS ERVNT, ab aridâ illâ parte descripta appareat. Quemadmodum &aliàs TICHO hoc Symbolum Hieroglyphicum, vbi non saltem ad Temporanea, vt hîc, sed ad aeterna &potiora adaptatur, vsurpat. Illic enim in viuâ &frondescente Arboris facie, CHRISTI doctrinae &vitae Hieroglyphica repraesentatio est, cui superscribitur: VIVIMVS IN CHRISTO. Hic verò Philosophiae quoque studia eorumque Hieroglyphica indicia ad alteram Arboris siccam &marcidam faciem sub Mortis arbitrium transeunt; eâdem ibi, quae antea in temporaneo Emblemate, manente Inscriptione; ita vt totus Versiculus in hâc aeternitatem respiciente Hieroglyphica figuratione sic sonet: Sicque TICHO per haec Symbola Hieroglyphica innuere vult, doctrinam solidam, &rerum tam Coelestium, quàm Terrestrium cognitionem, adeoque totam Philosophiam in hac quidem mortali vita mundoque visibili &temporaneo, homines multò potius à mortalitate vindicare, quàm alia illa quae mundani homines vtplurimum moliuntur; attamen ad aeternitatem in summa beatitudine consequendam, nihil conducere, sed ista, quoad hanc, morti quoque &abolitioni obnoxia esse, ex quo illîc DEI honitas &misericordia per meritum Filij CHRISTI Redemptoris, eiusque doctrinae &vitae obseruantiam &imitationem, solummodo locum habeant atque perdurent. Quin &alia sententiosè dicta atque Emblematicè veritatem in medullis rerum non corticibus profundè absconsam innuentia, tam superiùs in ipsa arce, varijs in locis, quàm etiam in nonnullis organis, assignari curauit, quae omnia non duco operaepretium hic apponere. Ad HyARVM. XXVI. Ad Hypocausti quoque parietem pendet RADIVS ASTRONOMICVS ex Orichalco totus constans, cuius longior Regula seu ipse Radius circuli Semidiametrum repraesentans, est paulò plùs quàm trium cubitorum; estque olim à GVALTEROARSCENIO, Nepote doctissimi illius Mathematici GEMMAE.