# Epistolae astronomicae 255

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, MICOLAVS COPERNICVS TORONENSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/255
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/255

FRISIIBATAVI, qui peculiarem de hoc Instrumento edidit libellum, ad instar eius qui illic à GEMMA describitur, subtiliter elaboratus. Habet etiam TYCHOadhuc alium Radium totum quoque ex Orichalcicis laminis constantem, exteriùs triangularem & interiùs concauum, vt eò sit leuior, qui per lineas transuersales punctaque in his notata longè plures & subtiliores diuisiones exhibet, quàm vulgaris illa Radij in particulas aequales distributio; adeò vt numero maximo Tabularum Trianguli orthogonij huc facientium, qui quinque Cyphras habet, satisfaciat. Verùm TICHO Obseruationibus per Radium quomodocunque factis parum tribuit, praesertim si remotiones Siderum majusculae fuerint; longa experientia & collatione cum caeteris Instrumentis factâ sicedocente; quod & suas causas habet, quas ipsemet alibi forsan indicabit. XXVII. Adest quoque Annulus Astronomicus, qui totus ex Orichalco confectus est, tam affabrè Argento liquefacto conglutinatis lateribus, vt solidum diceres esse Metallum, cum tamen interiùs quaelibet eius Armillae concauae sint, quò portatu leuior sit, neque pondere suo dehiscat. Habet autem in Diametro nonnihil vltra cubitum. Est verò & hic Annulus olim ante Annos plùs minus triginta à supradicto GEMMAE FRISII Nepote GVALTERO conuenienter vndiquaque compositus, ad imitationem eius quem GEMMA ipse singulari de hoc edito libello, tam quò ad fabricam quàm vsum, illustrauit. Et hic quoque Annulus, vtut magna diligentia fabrefactus atque diuisus, quoad Obseruationes coelestes exactiori trutina rimandas, TICHONI inhabilis prorsusque inutilis censetur. Reseruat eum nihilominus ob veterum placita, imprimis verò ob celeberrimum illum GEMMAM FRISIVM, qui proculdubio suum Nepotem huius confectionem docuit. Quin & alterum hoc multò minorem Annulum Astronomicum in promptu habet, qui licet vix spitamum paruum in Diametro compleat, attamen ex solido constans Orichalco, & diligenter subtilissimeque in suos Circulos diuisus, idem fermè praestat quod maior ille; nam in talibus Instrumentis ludicris, Virtus, vt dici solet, non semper: in quantitate, sed potiùs in qualitate consistit; aut (si mauis) in neutra. XVIII. Est quoque ad manus paruum quoddam Astrolabium totum ex Orichalco constans, & ad veterum descriptionem efformatum, habens varias intrinsecus matriculas pro diuersis Poli Altitudinibus, veluti fieri solet.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
