# Epistolae astronomicae 256

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, MICOLAVS COPERNICVS TORONENSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/256
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/256

In Diametro vnum saltem spitamum complectitur. Quamuis autem TICHO non multum tribuat talibus Organis, quae potius Siderum motus cognitos praesupponant, quàm quod eos inquirant, tamen in promptu habet laminas quasdam Orichalcicas rotundas, & vtrinque planas, satisque crassas, ex quibus aliquando per ocium Astrolabium quoddam Catholicum, minori negotio quàm vetus illud omnibus Regionibus inseruiens, & longè plura expediens, elaborare constituit. Adsunt quoque tam in hoc Obseruatio quàm in alijs, quae superiùs in Arce sunt, multa alia Organorum quorundam media tam pro excipiendis radijs Stellarum atque vmbris Solis & Lunae, quàm ad alios vsus, minùs tamen principales, conducibilia; quae superuacaneum foret omnia hîc recensere. Patet itaque quòd ad hoc Obseruatorium subterraneum, STERNBVRGVM, vti diximus, appellatum, XII. pertineant Instrumenta Astronomica, quae modò explicuimus, inter quae prima illa & maiora, exceptis saltem quatuor postremis, ad vniuersas corporum coelestium Obseruationes, eâ sublitate quae in sensus visuales vnquam cadere possit, perficiendas, omnimod. sufficiunt. Porrò (vt & hoc innuam) cum exitur ex harum Cryptarum vaporario per lanuam subterraneam ad dextrum latus versus Septentrionem, inchoatus est testudineus quidam sub ipsa humo transitus, qui vsque in maioris Domus, quae in Arce est, Hypogaea ducere deberet, quò ex Laboratorio Pyronomico, ibidem sub Australi Turriculâ existente, eodemque etiam subterraneo, in has Cryptas per meatum infra terram transitus aliquando concedatur, ne tempore Brumali Portas Valli noctu, cum serenum fuerit, aperire necessum sit. Sed hunc Crypticum transitum TICHO adhuc certis fortè de causis imperfectum reliquit, cum etiam per se non admodum sit necessarius. In meditullio huius Cryptici apparatus, exteriùs supra ipsum monticulum Hypocausti laquearia ambientem, solebat TICHO habere Mercurij quandam Imaginem ex Orichalco fusam, quae ad imitationem cuiusdam Romanae antiquitatis solertissimè facta erat, adeò vt omnium membrorum decenti proportione & dispositione huic vix similis facilè obuia sit; quae etiam, vtut paulò altior vno cubito erat, Mechanico Automato inferiùs substrato insistebat, vt per hoc, cum luberet, in Gyrum, quasi spontaneo motu, conuolui posset. Hanc autem fusilem Mercurij Imaginem Illustrissimo Principi HENRICO IVLIO Duci Brunsuicensi, TICHO iuxta eius petitionem, ex quo illi haec Imago plurimùm arrideret, cum ipsum Vraniburgi Anno 1590. inuiseret, dono dedit; cuius cum saltem modulum sibi vicissim concedi, quo ad instar eius per idoneum artificem alium fundi curare possit, semel atque iterum per literas expetierit, nondum impetrare potuit. ATQVI ATQE haec est breuis Descriptio praecipuorum Instrumentorum Nobilis viri TYCHONISBRAHE, quae partim in Arce Vraniburgo, partim in Cryptico Obseruatorio extra eam disponi curauit.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
