Latin
MICOLAVS COPERNICVS TORONENSIS
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 257
Unproofread scanNot analysed yet
Suntque numero XXVIII hactenus absoluta, quae non saltem indefessis laboribus, magnaque &constanti diligentia ab illo aliquot continuis annis per varios in hunc vsum sustentatos Artifices Mechanicos elaborata sunt, sed insuper aliquot millium Aureorum &sanè plurium, quàm credi facile possit, expensas constiterunt; quas tamen ipse non magnoperè repuntat, cum in viliora &minus durabilia, nec vsque adeò vniuersaliter (modò omnes rectè caperent) vtilia, majores ab alijs saepenumero profundantur sumptus. Verumenimverò haec omnia ea, quâ opus erat accuratione, describere, atque per omnes partes explicare, quo illorum compositio &vsus vndiquaque intelligi possit, magis ardui foret laboris, quàm haec breuis Synopsis capiat, cum ne quidem plurima hic sufficiant verba, sed potius manualis tranctatio, &ocularis inspectio requiratur, idque per eos qui haec scitè intelligunt, &ritè ijs vti norunt, quorum tamen parpauci etiam inter eos, qui Astronomi haberi velint, hoc aeuo, (quod dolendum est) reperiuntur. Sin autem omnia debito modo, quò ad fieri possit, explananda forent, vtique integro volumine opus esset, ita vt per Inuentionem, Fabricam, &Vsum ritè singula exponerentur, adiunctis quoque omnium Instrumentorum debito modo delineatis Iconibus. Hunc autem Laborem ipsemet TICHO, cum ab alijs grauioribus Studijs &exercitijs consuetis vacarit, optimè atque aptissimè in Opus deducere &nouit, &sustinet. Interim tamen &hanc qualemcunque indicationem non otiosam aut inutilem fore confido, quae etiam in hac Latina versione vberius &dilucidius multa explicat, quàm priùs apposita Teutonica expositione praestitum est. Haec igitur de ijs hoc tempore &loco per me ipsius TYCHONIS Amanuensem indicata sufficiant. Superest vt nunc delineationes Aedificiorum hùc spectantium oculis subijciantur, idque tàm quo ad eorundem Ortographiam, quàm Ichnographiam, prout fieri potest, in plano repraesentatam, vbi primum maioris Domus, quae in medio Arcis patet, designationes vtraeque, &erectae, videlicet, frontis ab altero latere, &areae eiusdem iacente fundamentalique delineatione exhibebuntur. Postea idem vtroque pariter modo in STELLAEBVRGO extra Arcem in colle disposito, &Ortographicè, &Ichnographicè praestabitur; tum quoque in alijs quibusdam, adiectâ singulis, prout locus patitur, succinctâ explicatiunculâ. Sciendum insuper, quod STELLAE BVRGVM illud etsi paululum extra arcis moenia in colle quodam fundatum sit, uti ex praedictis patet; tamen per ductum quendam subterraneum instar cuniculorum hùc è Laboratorio pyronomico transitus aliquando patebit, TYCHONE, prout opus fuerit, id permittente: At quoniam oblonga huius subterraneae viae Crypta nondum absoluta est, eam non pluribus indicandam duximus. ORTHOExplicatio partium exteriorum praecipua domus. Ianua Orientalis ex Ionico &Dorico opere composita. B. Coenaculum hybernum P.F. Lapis fundamentalis, quem posuit Legatus Gallicus. G &H. Fenestrae cellae subterraneae. C. Camerae pro hospitibus. Suntque uersus Occasum duae similes. M. Musaeum cum Bibliotheca. L. Laboratorium Chymicum subterraneum &rotundum continens 16. uarias fornaces arti Spagyricae destinatas. I. Foramen per quod demittuntur carbones pro laboribus Pyronomicis. Z. Cella subterranea pro reponendis lignis. n. Coquina. D. Camera uocata rubea. α. Camera flaua octogonalis. E. Camera caerulea.