Latin
HASSIAE: COMES IN CATZENELLEBOGEN, DIETZ
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 26
Unproofread scanNot analysed yet
Haec habuimus, quae Literis tuis respondere non supersedendum duximus, clementi etiam affectione rogantes, velis nobis tuas Obseruationes, tum quoque nostras animaduersiones veluti ad calculum expenderis, vicissim mirtere, quo cum nostris collatio vlterior fieri queat. Caetera ex adiuncta Mathematici Epistola intelliges. Nos verò gratiosa voluntate perpetuò tibi fauemus. Datum in Castello nostro Cassellano 14 Apilis, Anno 86. VVILHELMVS HASSIAE LANDTGRAVIVS. POSTSCRIPTA. JVAMVIS IN EPISTOLA DIXERIMVS, NOS OBSERuationes ei, qui ad nos à te missus est, describendas dedisse, Flig. i. tamen quia eas discernete nimis laboriosum erat, per alium, cum eas, tum Cometarum &Solis, quotquot ad manus erant describi, curauimus, eásque tibi vnà mittimus. Quod autem ad Obseruationes Fixarum attinet, loca Longitudinum &Latitudinum, prout Globus noster subministrat, consignauimus. Sed &Mathematicus noster &has &reliquas, quas nondum propter vaporosum Coelum assequi potuimus vt primùm eas assecutus fuerit, numeris expediet. Confidimus tamen inter vtranque Obseruationem non magnam inuentum iri differentiam. Oculum &,Dextrum Humerum Orionis, Canem minorem &maiorem, non modò quò ad distantiam interse, &Latitudinem Meridianam, sed etiam per Horologia nostra, quae minuta &secunda monstrant; accuratáque sunt, ita vt à Meridie in Meridiem saepenumerò ne vno quidem minuto variant, eorum tempus culminationis in Meridiano saepiùs praecisè obseruari curauimus; indéque Longitudinem vel potiùs Coeli mediationem earum desumsimus, vt existimemus nos in his certos esse.