Latin
TICHO BRANE
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 268-2
Unproofread scanNot analysed yet
TICHO BRANE. Den coaceruatae multis in locis computruerint, quarum si fortè nimiùm comederint, id ijs putredinem in corpore peperit, vnde mori illas necessum fuit. Similiter quoque magnus Damarum numerus, praetereaque nouendecim Rupicaprae, quas ante Annum ex Bauaria adferri, &simul in hortum nostrum ferarum Zapffenburgensem deponi curauimus, eandem, vt puto, ob causam obierunt. Si nobis ad eam, quae super est, Alcem masculam, vnicam eius generis saemellam, quae duorum vel trium Annorum aetatem habeat, per praesentem nuncium hûc possis transmittere, rem nobis faceres apprimè gratam.