# Epistolae astronomicae 27

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, VVILHELMVS HASSIAE LANDIGRAVIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/27

NOBILISSIMO ET VIRTVTE SAPIENTIA AC INGENIOSA ERVDITAQVE DOCTRINA, CLARISSIMO VIRO DOMINO TICHONI BRAHE, DOMINO DE KNVDSTRVP, EQVITIDANO, Mathematico nostro Seculo praestantissimo, &c. Domino suo cum obseruantia colendo, &c. S. P. AXIMAILLVSTRISSIMVS PRINCEPS NOSTERAFFECTVS est laetitia Literis tuis, Vir Nobilissime & Doctissime, Mathematicorum praestantissime, tum quòd reconditiorem Astronomiae Scientiam ac Regium Ingeniosorum Instrumentorum apparatum, accutissimumque de Obseruationibus longè aliter instituendis iudicium continerent; tum quòd abs te, quem propter summam in Astronomicis rebus peritiam summè diligit, proficiscerentur. Etsi autem Illustriss: ipsius Celsitudo seorsim Literis tuis est responsura; mihi tamen mandauit, vt & ipse, de Mathematicis praesertim, tuae excellent. responderem. Ne igitur longis vtar ambagibus, cum Illustrissimus Princeps Scriptum tuum de Cometa nancisceretur, mihi id inspicere non licuit, Illustriss. ipsius Celsitudine prohibente, donec & ipse meum de eodem Cometa scriptum attulissem, in quibus cum Obseruationes in tam longè dissitis locis institutas, sibi inuicem ad minutum vsque respondere videremus, dici vix potest, quanto simus gaudio perfusi. Quo igitur & tu eandem concordantiam videre possis, tibi vicissim, meum de eodem Cometa Scriptum transmitto, praesertim cum Capite v. contineat disputationem de Refractione Stellarum, cuius tu in Literis tuis mentionem facis, quanquàm nondum sit absolutum, deficientibus nimirùm. in fine tribus Capitibus, quae propter occupationes absoluere non potui. Quod si quaedam differentia in locis Cometae constitutis reperitur, ea esse potest, & propter locorum, in quibus nostras Obseruationes habuimus, disiunctionem, & propter loca S tellarum fixarum non eodem fortè modo assumta, & propter diuersam Zodiaci obliquitatem, quam ego in meis Obseruationibus assumsi 23 gr. 30 min. tantam nimirùm quantam tot annos Illust. Princeps noster adinuenit. Quanquàm autem Instrumenta in ijs Obseruationibus non adeo, vt nunc, fuerunt exacta, nec etiam Parallaxeos aut Refractionis ratio habita, malui tamen Obseruationibus, quàm Tabularum annotatis respondentem Zodiaci obliquitatem assumere, praesertim cum ipse adinuenerim, Obseruationes eas non multùm à Veritate abesse. Quanquàm ipse Solstitialem Solis Altitudinem in aestate propter ventosam & nubilosam Aëris constitutionem nondum exactè obseruare potuerim. Etsi verò non dubito, quin tua, quam asseris Zodiaci obliquitas sit vera: eam tamen & ego, DEO benignum successum, benigna nque Aëris consticutionem largiente, diligentissimè obseruabo, vt ia Verias diuersis dieriorum locorum fulcita ChsernaObseruationibus, eò maiorem fidem apud posteritatem mereatur. Ad Obseruationum calculum in Cometa assumsi Oculum & in 4 grad. 7 min. II, cum Latitudine 5. grad. 29 min. Meridionali. Tertiam V Stellam in 1. grad. 58 min. Tauri, cum Latitudine Septentrionalio gr. 57 min. &c.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
