Latin
TICNO BEARE
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 277-2
Unproofread scanNot analysed yet
LLVSTRISSIME PRINCEPS MAVRITI, DOMINE Clementiscime. Etsi Celsit. T. aliàs fortè non innotuerim, quam o quòd plusculis abhinc annis C. T. parentem Cassellis inuiserim, eoquo tempore C. T. aetas admodum adhuc tenera erat; Ex eo tamen tempore, saepiùs ab alijs intellexi C. T. excellentibus &Principe dignis virtutibus, tum etiam doctrina non vulgari eximiè ornatam esse; quin &C. T. Parentis Mathematicus ROTHMANNVS praesens quoque mihi retulit, C. T. nomen nostrum non omnino incognitum esse, idque fortè ex ijs literis, quas aliquoties ad C. T. Parentem de Astronomicis rebus aliquot iam elapsis annis perscripsi, &ab eodem vicissim recepi, Ob has itaque &alias causas intermittere haud potui, quin C. T. hisce meis literis officiosè compellarem, sperans C. T. hanc meam audaciam in meliorem partem clementer interpretaturam; Cumque ego tum ex praedicti Mathematici tum ex aliorum, quibus idipsum certò constaret, fide digna relatione compertum habeam, C. T. praeterquam quòd in Hebraica, Graeca &Latina lingua apprimè versata sit; etiam alias Artes Liberales in pretio habere, inprimis verò excellenti vena Poëtica donatam esse, &hoc studio plurimum delectari, hanc mihi idcirco sumsi confidentiam, vt C. T. demisse rogarem ne degrauaretur per otium in Opera mea Astronomica, quae praemanibus edenda habeo, Carmen aliquod commendatorium ludere, mihique id per praesentem nuncium, qui à Francofurtensibus Nundinis reuertetur, elementer communicarę. Existimo sanè C. T. hoc ipsum nullatenus inhonorificum fore: decreui enim mox ab alterâ paginâ primi mei Tomi (cuius primi Quaternionis tria Exemplaria hîc adiuncta sunt) id excudi curare. Quod si igitur C. T.