# Epistolae astronomicae 278

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, TICNO BEARE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/278
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/278

dignabitur idem Carmen ab altera pagina, quae vacat proximè ante Diploma Caesareum, manu propria describere, mihique huc illorum Quaternionum vnum remittere, quò idipsum mox iuxta alterum (quod à Serenissimo Rege Scotiae, qui & ipse in Poesi excellit, indies expecto, quodque in primâ paginae eiusdem parte, si quidem Rex est, & Regio nostro Stemnati affinitate iunctus, collocabitur) imprimi faciam; equidem C. T. non solum peculiarem & clementem erga me beneuolentiam sic declarabit, sed etiam propensum amantemque animum erga praeclaram artem Astronomicam publicè ostendet, eritque id praeterea C. T. vel eam ob causam, quod C. T. parens multis abhinc annis erga Artem hanc magna delectatione affectus fuerit, plurimumque eius Scit proculdubio C. T. inde à Munperitus sit, conueniens & gloriosum. di primordijs hanc sublimem scientiam à magnis, & praeclarâ intelligentiâ praeditis illustribus viris, adeoque Imperatoribus, Regibus & Principibus, prout etiam peculiariter & praecipuè à C. T. Parente, vti diximus, excultam & in pretio habitam, nec non requisitis sumptibus & adminiculis liberaliter sustentatam fuisse. Non dubito igitur, quin C. T. similiter ad eam fouendam propensa sit, & excelsum animum suum in huiusmodi coelestibus atque arduis studijs subinde à terrestribus (inter quae nihilominus versari cogitur) elatum, magis magisque delectet atque acuat, eamque ob causam ita affecta sit, vt superiori meae petitioni locum apud se clementer concedat. Quamprimùm aliqui meorum Tomorum prorsus absoluti fuerint, non saltem C. T. Parenti, siquidem C. E. insigniter ijs delectetur, ac idipsum clementer à me petierit, verum etiam C. T. eorum aliquot Exemplaria communicabo, & sicubi aliàs C. T. gratum quid praestare potero, quàm promptissimum me officiosè & reuerenter defero; atque in his C. T. mihi semper prout volet praecipiat. Iamque C. T. DEI Omniporentis Tutelae in diutinam prosperitatem fideliter commendatam habeo, Datum Vraniburgi, 20. Februarij, Infra has literas TTCHO hoc sequens ipsemet subscripserat Epigramma. Inclyie mica, so ir in Druck außgehen lassen wollet / verfertiget / ond dasselbige auff die Seite vor dem Diplomate Caesareo, dajr es hin begeret / mit eigen Handen geschrieben. Da euch nu onser Carmen commendatorium annemlich sein wuͤrde / geschehe vns daran ein gnediges gefallen. Wolten wir euch hinwider gnediglich nicht verhalten / Vnd seyndt euch mit gaedigen willen wolgeneigt. Datum Cassel/ am 2. Aprilis, Anno 1592. Moritz Landigraff zu Hessen. Carmen verò quod his literis Germanicis adiunctum erat, statim post sequentem Latinam versionem subijcitur.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
