Latin
VVILHELMVS HASSIAE LANDIGRAVIVS
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 28
Unproofread scanNot analysed yet
vt nos diligentissimis nostris Obseruationibus adinuenimus, nec video eas multùm à tuis discrepare. De barba Cometae, quòd scribis, eam 21 Octobris non habuit. At 22 Octobris sub Occasum eam quoque hîc animaduerti. Verùm cum fallaciam ex Lunae Radijs esse iudicarem (vergebat enim ad Lunam) nec tale quicquam anteà depraehendissem, eam Scripto meo inserere nolui. Quòd autem Cometam adhuc 12 Nouembris obseruasti, ipse profectò 10 Nouembris eum obnimiam rarietatem per Instrumenti rimulas obseruare non potui, nec etiam Ii Nouembris ampliùs videre; quanquàm Aër erat impurus ac vaporosus. Fortè eum ob nimiam raritatem vaporibus similem, prae vaporibus depraehendere non potui. Nullam omninò Parallaxin tam per accuratissimum illum, quem Scripto meo inserui, Parallaxes obseruandi modum, quàm per tempus &distantiam eius à Meridiano, depraehendere in eo potui, quamuis diligentissimè eam venarer. Differentia, quae exigua in extremis Cometae fulsionibus inter nostras Obseruationes interuenit, fortassis est à nimia Cometae raritate. Equidem semper proportionalem in eo adinueni motum. Sed haec hactenùs de Cometa. Ad Instrumenta nostra quod attinet, attulit nihil VVITTICHIVS, praeter partitionem (quae, quicúnque Autor sit, ingeniosa certè est) &Sextantis nomen, &Pinnacidiorum rimulas. Et quanquam Vvittichius putabat Instrumenta ea correctiora fieri non posse, nos tamen post eius discessum multis modis ea correximus. Fecerat enim Vvittichius per Automatopaeum nostrum simplices tantûm invisorijs rimulas, in Quadrante quidem duas, alteram in superna visorij parte, alteram ad Latus, in Sextante verò tantùm vnicam, in centro scilicet visus. Verùm cùm Instrumenta invsum deducerem, multa tandem experientia inueni, eiusmodi rimulas non sufficere, nec quicquam certi depraehendi ijs posse. Quapropter in Sextante duas alias adhuc rimulas, ad Latera Pinnacidiorum, propè oculum fieri curaui, vt distantiae Stellarum per rimulas Parallelas vtrinque cernerentur. Cúmque Vvittichius nullam rationem Anguli visionis habuisset, huic quoque malo succurrimus, atque visoria Centro Instrumenti ita apposuimus, vt semper eandem ab illo Sextantis Centro distantiam retineant, Centrúmque semper praecisè in medio mediae rimulae reperiatur. Ac ne Angulus visus sit minor eo quem Instrumentum nobis exhibet, singulis Pinnacidijs superioribus internè tantùm detraximus, quantùm inferius respondens Pinnacidium à Centro distat. Ita enim per lineas parallelas eundem Angulum cernimus, quam Instrumentum nobis exhibet, nec vlla differentia inter Angulum visum &Angulum Instrumenti esse potest.