# Epistolae astronomicae 285

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/285
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/285

Sive igitur ipsemet hùc reversus fueris, uti quodammodo in te recepisti, sive per certum & idoneum hominem hâc de re commonefeceris, invenies me ad praestandum id officij minimè difficilem. Adhortaris in hiscè Literis, ut Cometographica nostra Opera in publicum prodire sinam, & cur tàm diu apud me celitescant, miraris; praesertim cùm illa pro maiori parte diu absoluta, toties, tamque diu me evulgaturum promiserim: Eruditis etiam viris non paucis eorum copiam sibi fieri desiderantibus. Sed & non parùm emolumenti ad Mathematica studia ornanda, atque ab imperitorum & calumniatorum obtrectationibus vindicanda hinc proventurum asseveras. Facit id quidem, mi ROTHMANNE, magnâ exparte animi tui ingenuitas, & erga nos, ac communia nobis studia Amor ille sublimis, atque peculiaris favor: attamen & Veritatem hiscè non modicam subesse, (si absque gloriatione & invidiâ id dicere liceret) non eo inficias. Nam quid & quantum Mathematicis exercitijs ritè administratis praestari queat, necdum communiter in Scholis philosophantibus, nedum reliquo vulgo â Musis alieno, satis innotuit. Et certè Cometarum exacta dimensio, atque quo motu cieantur, quantumque â nobis absint, ingeniosa Demonstratio, ea quae tot saeculis à Graeco illo Aristotele citra ratam Apodixin prolata sunt, & in omnibus Academijs pro certis atque indubitatis assertionibus proclamata, ita infringunt, ut, quanto ignorantiae chao Philosophiae cultores hâc in parte involuti fuerint, nunc tandem Divinae Matheseos Ope, apud veritatis amantes elucescat. Quod & in multis. alijs abstrusis, & hactenùs ignotis, vel pro compertis falsò creditis rebus pariter eiusdem incomparabilis Scientiae adminiculis fieri posse, nullum est dubium: ut de pluribus corollarijs, quae hinc ad omnes alias Disciplinas pleniùs excolendas derivantur, nihil dicam. Quod autem Opus nostrum de Cometis nondum publici juris fieri permiserim, multae, & graves me detinuerunt rationes. Praeterquam enim, quod in perennium illorum, & Mundo coaevorum Siderum tàm Observationibus, quàm eorunde in normam Caelesti harmoniae competentem deductionibus plurimùm indefesso studio aliquot iam continuis Annis sudârim; (quae res non parùm, uti scis, & temporis & laboris requirit) ut ob id alijs istis seriò vacare minùs fuerit commodum; Multa etiam praetereà citrà expectationem nostram, & omnem amolitionis providentiam, longo iam tempore inciderunt, quae me otio frui Philosophico, Adeò invida est & Vraniae sacris, prout vellem, litare non permiserunt. Mundi huius immundi turbulentia, contra purioris veritatis, etiam in Philosophicis & visibilibus Caeli aspectabilis rebus; nedum ut in Divinis, & invisibilibus NN ; bilibus Mundi illius Archetypi, & rationi humanae impervestigabilibus, si quid ab ignorantiae tenebris in apertam lucem perducatur, acquiescere possit. Accessit & hoc, quod nostri circa Cometarum, praeteritis aliquot Annis conspectorum apparentias accuratè disquirendas, Labores cuiusvis aestimatione maiores, plus temporis, operarum, & sumptuum requisierint, quàm ingrati nonnulli homines, adeoque ex ipsis, qui Disciplinarum, & quidem Mathematicarum amorem, scientiamque haud minimam praetendunt, agnoscere potuerint.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
