# Epistolae astronomicae 289.6-7

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, 289.6 to 289.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/289.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/289.6

Desiderat quoque in nobis Mathematicas Demonstrationes; & nonnullibi posteà; me solùm affirmare quidlibet, & citra necessariam & Geometricam inductionem, mihi & meis Instrumentis fidem adhiberi velle, impudenter insimulare audet. Quàm enim falsa haec sint, tu, & alij eximij Mathematici, qui nostra legerunt, & Demonstrationum invictarum non parvam copiam perspexerunt, testari potestis. Rem insuper hanc de Cometis, tàm levem esse censet, ut multis non opus habeat disquisitionibus. Scilicet, quicquid olim ebuccinavit Aristoteles, nulli ampliùs difficultati obnoxium est. Me veritatem nondum perspicere, & cum detrimento Astronomiae hîc errare, audacter magis, quàm verè iudicat, vel potiùs praeiudicat. Quod te rectiùs intelligere haùd ignoro. Vocat, quae in Apologia nostra scripsimus, πλυξοτοad quam respondêre non vult. Atqui sub hoc praeterροτορεῖαν quandam, tu multa sicco pede praeterit, quae convellere non sustinet. Obijcit, quod caudatas Caelo Stellas, mira monstra, intruserim: Cùm tamen Antiquitas, rotunda saltèm isthîc esse corpora docuerit. At ego ipsum Cometae corpus per se rotundum esse, nec caudam adhaerentem de ipsius substantiâ; sed per accidens, Opticâ ratione fieri asseveravi. Vt & haec monstrosa potiùs sit calumnia.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
