# Epistolae astronomicae 29

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, VVILHELMVS HASSIAE LANDIGRAVIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/29

Praeterea cum anteà media Regula in Sertante manibus hinc inde ducenda, in Obseruationibus plurimum negocij nobis facesseret, multumque temporis requireret, priusquam in eum, quo debebat, locum esset perducta, Catenulam artificiosè Instrumento apposuimus, per quam in quemcunque locum & Angulum regulam mediam facilimè absque negocio deducere possumus. In Quadrantis quoque inferiore Pinnacidiorum parte, adhuc rimulam infernè fieri curaui, vt Altitudinem Stellae, & supernè & infernè paralleliter videre possim. Nisi enim Stella per rimulas paralleliter circa Pinnacidium aequaliter secta conspiciatur, nequaquam certa erit eius Altitudo. Iamdudùm etiam ad Latera Pinnacidiorum rimulas Parallelas exaptaui, vt transitum Stellae vtrinque videre possem. Quod si Vvittichius rimulas illas Parallelas apud Tuam Excell. vidit, nec Instrumentis nostris apposuit, multo nos inanilabore onerauit. Cum enim visoria Instrumentorum Mense Martio praeteriti Anni corrigeremus, inuenimus Obscruationes ante visoriorum correctionem institutas, prorsus fuisse incertas & falsas. Quapropter omnes de nouo iterare coacti sumus. Reliqua quae de Instrumentis nostris desideras, ex domestico tuo cognoscere poteris. De diuerso AEetheris & Aëris diaphano velim etiam atque etiam cogites. Ipse profectò rem inomnes partes voluens ac reuoluens, nihil tale reperire potui. Sed cum Sententiam ea de re meam in Tractatu de Cometa Capite v satis superque declarauerim, nolo hic actum agere: Tantùm peto à te maiorem in modum in salutem & certitudinem Astronomiae etiam atque etiam, vt ea diligenter examines, atque ad ea mihi respondere non dedigneris. Video enim ob nullam aliam rem magis huic pulcherrimae Arti detrahi, quàm quòd (vt ij, qui quid Hypotheses Astronomicae sint, non intelligunt, arbitrantur) futilibus & falsis Hypothesibus sit referta, pérque falsas Hypotheses contra naturam, contraque naturae Leges verum Planetarum motum demonstret. Vt igitur veternum illum ex animis vulgi eriperem, atque quid sibi vellent Hypotheses Astronomicae, ostenderem, luculenter & perspicuè, vt opinor, ex ipsa rei natura, quantum per occupationes licuit, de ijs disserui, praesertim cum diu multûmque expertus sim, etiam eos, qui se multum in hac Arte profecisse volunt, in sinistra hac inueniri opinione, seducti, vt arbitror à futilitatibus Aristotelis, qui contra experientiam tantùm futilibus coniecturis, de his rebus disputat. Refractionem vsque ad 30 ab Horizonte gradus in Sole reperire non potui, nec etiam in Horizonte dimidij gradus, sed plerunque 15, aut ad summum 20 minutorum. Sed eam maiore in posterum diligentia non tantum in Sole, verumetiam in Stellis fixis obseruabo. Quemadmodùm & ex dextro Latere Persei in Altitudine 9 gr. 42 min. inueni Refractionem 2 1/ minutorum. Ex Cauda Cygni in Altitudine 5 gr. 18. min. inueni Refractionem 5q/2 minutorum.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
