Latin
CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 292
Unproofread scanNot analysed yet
hiscè postmodùm innectit, argumentationibus, non considerat, in diversis Altitudinibus eundem nihilominùs tramitem Circuli maximi Cometam Anni 77. ad amussim observasse: quod fieri nequaquam poterat, si is admodùm Nec est iustus consensibili Parallaxi fuisset obnoxius, vel Luna inferior. tradictioni locus, etiamsi rumperentur omnes Aristotelici Capnocometistae. Mox suo more scommatis ludere pergit; meque Cometas animalia Logica statuere; imô &Logicè de his disserere ait: &praedicabilium authoSi è verem hùc Ironicè convocare, nè nihil dicat, pudore non afficitur. riore illa Platonicorum Philosophia potius, quàm eius, qui hinc apostatam egit, Stagiritae, plausibilibus coniecturis, instructus fuisset; utique &quae dixeram, &quod non adeò absona, uti putat, dixeram, rectiùs percepisset, &Vt verò demonstrativè promihi loco subsanniorum gratias fortè egisset. ponat, vel, (quod veriùs est) imponat, qua ratione Arcum Circuli maximi designare queant, etiam in Aëre sublunari versantes, utque id ex materiae vi fieri persuadeat, in varias se, ad instar Promethei, vertit formas, &negotium hoc plùs intricat, quàm extricat. Cumque aliae motionum leges non fufficiant, Helicas impervestigabiles &fictitias in auxilium advocat, &quidvis hîc fingit atque refingit, ut Cometas cogat tales ire vias, quales Natura ipsis non attribuit, neque ulla experientia, in quoqùam id fieri, Caelitùs deprehendit. Quin nec materiae igneae, &inflammatae, qualem esse vult ipsius praeceptor Aristoteles, talis circumrotatio ordinariâ lege certos modos &metas observans, competit, ita ut diutino tempore perseverare queat. Si ita pro libitu de Cometis motus quosvis (ut phantastica aliqua assumptio, â veritate alienissima salvari queat) affingere liceret; utique &aves in aëre aliter volare, quàm fert Naturalis &voluntarius impetus, docebimus: &cur sic, atque non aliter volitent, leges illis praescribemus, Helices compositas, flexas, atque reflexas, adscendentes &descendentes, &quorsumcunque libuerit, inclinatas affingemus: Et tamen aves avolabunt quo voluerint, nostramque speculationem eludent. Sed istae absurditates, quae imperitis sucum faciunt, aliàs ulteriùs enucleabuntur. Porrò, ut adhuc magis se Dialecticum probet, mea Sophisticè nectit, &solvit; prout futilis ipsius potiùs, quàm subtilis arguties suadet; &malè meas inductiones accommodat. Ac nè sui dissimilis videatur, nostrum in Triangulorum per Numeros resolutorum laborem, haùd exiguum illum aut contemnendum, praesumptuoso quodam scommate excipit, dicens; Ad hanc inanitatem stomachum suum iamdudum nauscasse. O delicatulum stomachum Helleboro curandum, ut hinc omnis insipida nauseae materia eximi possit, unaque κάπνεγκέφαλος eius curari.