# Epistolae astronomicae 295

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/295
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/295

Et quod in alijs reprehendi, quod horologijs erroneè, & nimis lato modo uterentur, circa hanc ipsam Pragmatiam id fiebat; non autem, quoad distantiarum designationem: quam si vel in quartâ unius horae parte ritè annotassent, utique ijs, licet generalis esset indicatio, condonassem. Vide itaque quàm candidè, & sincerè hîc mecum agat ille Aristotelicus, dum nostra aliò, & in diversa trahit, ac malè accomodat, atque subtilitatem, ubi non opus est, quaerit; convenienti autem loco indicatam & inventam respuit: Qui mos est eorum, qui praeoccupato animo veritatem eludere, & captiuam tenere conantur. Sic quoque quod in locorum Cometae per Triangulos examinatione nonnunquam 2. vel 3. Minutor. discrepantia incidit, me eius tramitem non ritè designasse arguit: Arguta sanè vanitate: vt qui potius tàm propinquam coincidentiam admirari debuisset, quàm id, quod vix in sensus cadit, nec alicuius est apud candidos & intelligentes aestiPraetereà infert, quod non ex matores ponderis, nimis rigidè exaggerare. Distantijs; sed saltem Altitudinibus atque Azimuthis Cometae Parallaxis indaganda fuisset: quorum tamen nos utrunque praestitimus. At vel ipso inscio ac caecutiente, ratio per distantias debito modo applicata certior est eâ, quae ex Altitudinibus & Azimuthis, in quibus vix sensibilis error admodum foecundus euadit, capitur: prout haec tibi, qui ea tractasti, satis comperta sunt; quique quàm facilè in Altitudinibus & Azimuthis aberretur, in distantijs verò non Sed hic Chartaceus Astronomus loquitur de item, exploratum habes. his atque similibus fermè ubique tanquam coecus de coloribus: & tamen sibi ac suis sic admodum placet: Tandemque concludit, Observatis meis non esse fiAtqui vel hâc solâ negativâ poterat ad omnia pro sua perfricta dendum. inverecundia respondere: sicque dignus redargutione non censeretur: Siquidem contra principia negantem non est disputandum. Observata .n. hîc pro principijs habentur: quae temerè inficiari cuivis licet: At non id Quid si nos putidissimam calumniita esse, aequè citò â quovis probatur. am, & inverecundam hanc esse praesumptionem responderemus? Vtri nostrum credendum? an mihi, qui in tot aliorum Siderum, adeoque mille fixarum exactissimis denotationibus, maiori praecisione, quàm ab ullo veterum aut recentiorum (absit gloria dicto) observationes quam plurimas, continuis iàm aliquot Annis perfecerim; atque eas veritati exaciè correspondere demonstrâAn verim: (pro me Caelo adhuc totoloquente ac testimonium ferente) rò illi, qui talia eâ, quâ opus est, accaratione tractare, nunquam didicit, nec ullum eius specimen hactenus protulit?

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
