# Epistolae astronomicae 301.1-4

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, 301.1 to 301.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/301.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/301.1

O insipidam arrogantiam (Vt verò postmodum ad se rediens, & tanquam è Tripode Delphico aliquid secreti consilij nactus, quò mea Mathematica ratiocinia circa Cometae Parallaxes impugnet & eâdem Operâ te quoque adoriatur, (siquidem te simili quâdam inductione, quâ & nos usi sumus, adinvenisse Cometam Anni 1585. nullam penitùs habuisse Parallaxim significaram) dicere eum non pudet, motum, quem diurnum, apellamus, apparentem saltèm esse, & nullatenùs verum: Ideoque & omnes partes eius subsumptas similiter apparentes esse. At hîc non attendit perspicax ille alienorum laborum Criticus, qui debitis tamen specillis uti nescit, quod locus Cometae, qui in certâ aliquâ Altitudine observatur, etsi apparens existat, & Parallaxi, (modò quàm habeat,) obnoxius: tamen circumvoluto eodem motu universi, donec denuò ad eundem situm, eandemque supra horizontem sublimitatem redeat, & tunc quidem apparenter observari. Sed cùm Parallaxis utrobique eadem prorsùs sit, quantum in sensus cadat; ideò haec & utrobique aequaliter addit vel detrahit vero motui, Cùm igitur id quod aequale est, utrobique additur vel aufertur: quod residuum erit, priori aequale necessariò censebitur, vel iuxta ipsa Geometrica prima axiomata. Ex quibus sequitur, quod quantum apparenter per unam reuolutionem diurnam promotus videtur Cometes in eâdem Altitudine bis observatus à superficie Terrae, tantundem vero suo motu, qui è Centro prodit, variatus fuerit: Ideoque differentia veri & apparentis motus, cùm in tali situ ad invicem coaequetur, non differet etiam apparens à vero. At in alijs arcubus, qui integrum circuitum non habent, & in diversis acciIllic enim Parallaxium piuntur Altitudinibus, res longè aliter evenit. differentiae ad invicem non aequantur; sed quo propiùs fuerit Terris phaenomênon, eò maior incidit inconvenientia, ex quâ etiam remotio à nobis constare poterit. Verùm haec & similia acutus & argutus ille Doctor videre non potuit. Nec si pluribus collyrijs uteretur, prae caecitate, quâ per Ideoque saltem pro Aristotelica placita praepeditus est, cernere potest. authoritate (quae nulla est) loquitur, & de Hypothesibus mediorum ac inaequalium motuum, nescio quae, hîc immiscet ad hanc rem planè nihil facientia: ut vel sic ostendat, se nostra non intellexisse, multò minùs de ijs iudicare posse.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
