# Epistolae astronomicae 301.10-11

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, 301.10 to 301.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/301.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/301.10

Quin & eò dementiae aut malevolentiae tandem pervenit, ut non dubitet insimulare, me nomen meum sic prophanare, ubi quàm maximè consecrare cuperem. Quod si verum esset, certè tu, in hâc ipsâ Epistolâ frustrà ais, me Mathematica studia non parùm illustraturum, posteritatique consecraturum, si videlicet nostrum de Cometis Opus evulgâro. Verum haec omnia debito modo refutare, alterius erit negotij. Nimis enim hîc prolixum foret. Veniet fortè tempus, quo cordatiores, hunc Aristotelicum sibi nimium applausisse, & ante victoriam triumphum cecinisse, perspicient: Vtut ille oculos ad veritatis lumen aperire, aut nequeat, aut nolit. Postrema clausula huius scoptici & arrogantis scripti, quò respondeant ultima primis atque intermedijs, sic habet: Haec ueritatis & amicitiae caussâ contra fumositates tuas exarare libuit. At quàm veritati consona attulerit, tuum & aliorum haec rectiùs intelligentium esto iudicium. Quod & aliquando (uti dixi) pleniùs patebit. Quali amicitiâ id egerit, si mea de ijs, quae me ipsum concernunt, censura suspecta fuerit; audiamus, quid Optimus ille, & ingenuo candore praeditus THADDAEVS HAGGECCIVS de hac ipsa Capnurania, tàm illi, quàm D.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
