Latin
301.5 to 301.9
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 301.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Ideoque arroganti quodam praeiudicio sic censuram hanc suam claudit: Vt nullam demonstrationem uel tu uel ROTHMANNVS hîc praetendere aut persuadere apud Mathematum peritos queatis. Quod sincerè uobis indicare uolui. Hîc meritò subijciendum foret illud initio ab ipso usurpatum: Bona verba, quaeso s Auscultet verò &hoc, nihil tàm bene dictum esse, quod non calumniando depravari queat. Deinceps rationes nostras, quibus Cometam minorem ipsa Luna diversitatem induxisse luculenter probo, variè proscindens, atque pro libitu ijsdem abutens, insectatur, &id, quod ex antecedentibus candidis Mathematicis satis patuit, nec Demonstratione ulteriore indiguit, in dubium vocat, ut habeat, quod cauilletur. Verùm haec omnia suo fortè loco &tempore in ipsum retundentur: Quemadmodum &reliqua his corollarij loco subnexa: &quae insuper addit contra tertiam nostram probationem: idque pari iure, quo caetera; id est, animi quadam caecitate, &prae occupato iudicio, nec sine affectata praesumptione, hinc inde versutè &fucatè congerit; quibus incautos non difficulter illaqueare &decipere possit. At ijs qui haec penitiùs intelligunt, &solidiore iudicio, eoque candido &sincero Quin &me posteà inexpenderint, multa dicendo nihil dixisse censebitur. struit, quomodo haec tertia ratiocinatio, quae è diuersis locis procedit, corriAt cùm is alios, rectiùs forte, &diutiùs in hâc Palestrâ vetsagi queat. tos tàm beliè instruere, atque ab erroribus liberare queat, cur non ipsemet manum Operi admovet, &certius quid (si fieri posset) profert? Scilicet faciliùs est dicere quàm facere, speculari quàm scire, taxare quàm imitari. Ignorare videtur hic iudiciosus censor, multa speculativè &Theoricè excogitari posse, quae Demonstrationem quoque Geometricam admittant: At non ob id in praxin deduci, &Mechanicè cum fructu exerceri. Sic quoque quae de Longitudinibus quorundam locorum subdit, nugae sunt, &ex animo malevolo, non candido prodeuntia. Tandem etiam contra nostram ultimam ex Altitudinibus &Azimuthis, adhibitâ simul Declinatione, comprobationem, simili, quâ anteà, licentiâ, &animi caeco impetu calamum acuit, nostra in devia trahendo, atque ijs perversè utendo: adeò, ut nè quidem eam, quam circa Regiomantani ratiocinationem in usum, quoad fieri posset, deducendam, adhibuerim diligentiam, inculpatam relinquat: multaque alia prae mera philavtiâ &contradicendi libidine, cui in scholis Aristotelicis &Scotisticis asvevit, congerit, quae piget &pudet hoc loco singula referre aut replicare.