# Epistolae astronomicae 305.1-5

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, 305.1 to 305.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/305.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/305.1

CVRTIO Imperij Procancellario Mathematum peritissimo, ut in eam disquirerent, transmissa, ad me perscripserit: quae etiam ex ipso THADDAEI authographo huic Antagonistae in Scotia aliquando, non sine ipsius effreni stomachatione praelecta sunt. Hodie, qui est dies ultimus Nouembris Anni 1592. nouo stylo, cùm hascè postremas tuas, scriptas 28. Septembris; â Tabellario Magdeburgensi cum scripto illo, acerbo sanè tui istius fastuosi, praefracti, mordacis, & malesani Antagonistae accepissem, altero mox die, & Epistolam tuam, & scriptum illud, legenda dedi D. CVRTIO. Is primùm iubet te saluere plurimùm, tibique significari, scriptum illud Scoti non inniti ullis firmis rationibus, omnem doctrinam Parallaxium suis quibusdam phantasmatibus prorsus tollere uelle, hostile, non amicum scriptum esse: Itaque censere, omninô abs te refutandum. Et paulo post subjungit. Haec dum scribo, subijt inmentem Scotus ille, subtilis Doctor dictus, quod de eo referant Scriptores, fuisse confossum stylis pugillaribus. Ego tuum hunc Antagonistam Scotum, quod admirandam & praeclaram Astronomiae partem de Parallaxibus suis sophismatis euertere cupiat, ab omnibus Astronomiae studiosis multò iustiùs ilo subigendum & confodiendum esse censerem. Haec tu solus, cui nec facultas, nec uoluntas deest, calamo felicissimè praestare poteris. Hactenùs THADDAEVS. Ait mox, se carptim ea scripsisse, in quibus non sine magno labore ultra biennium fortè insudavit. Si itaque pro carptim, carpendo dixisset, veriora utique protulisset. Quin & mea de Cometis concepta meas fumositates apellat, non desinens fumos pro rebus vendere, atque impudenter calumniari, & scommata effutire: Cùm ego nuspiam (uti etiam ab initio protestatus sum) Cometas, è fumositatibus ullis constare censuerim: sed ille cum suo Aristotele, eiusque asseclis ita opinetur Quare habeat ille secum suos fumos & fumosimagis quàm sciat. tates, nec alijs, utut apud ipsum vendibiles prostent, qui tales levitates emere nolint, obtrudat. In fine demùm, ut excuset callidè plusquàm duorum Annorum in absolvendo hoc Apologetico scripto moras (Nam ego illud primùm accepi Anno 1592. circa finem Maij: Cùm nostra Apologia esset illi Anno 1589. transmissa) subscribit, quod absoluta fuerit, quo die Sol Anno 91. ad 21/2 digitos ferè obscurabatur. O calvam excusationem, vel ab ipso Sole Ecclipsato praetensam? & ô observatorem, qui id in Solis deliquio animadvertere potuit, quod nemo ex rudissimo vulgo nisi planè caeVbi cus, discernere nequiverit? quota videlicet eius pars tegeretur. Vbi exacta temporum momenta?

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
