# Epistolae astronomicae 305.10-11

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, 305.10 to 305.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/305.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/305.10

Cúm enim is & tis Eccentricitatem aliquantò minorem, quàm fert PTOLOMAEI denotatio, se ad invenisse affirmârit, & hinc etiam solis quietem ac Terrae motionem, eiusque excentricitatem variabilem asstruere non dubitârit, adeo ut Excentricitatem d tis apparenter imminuerit: tantum abest, quod res ita se habeat, ut d tis Excentricitas à nobis deprehensa sit pèr minime dubias experimentationes eadem penè, quam PTOLOMAEVS illi attribuit, vel potius nonnihilo maior. Nullatenus igitur minor reddita COPERNICEIS placitis suffragatur; quod sanè non modicam haesitationem movet, Hypotheses ipsius minùs rectè constare. Vt de Veneris etiam Excentricitate nihil dicam, quae paritèr multò aliter se habet, quàm asseveravit COPERNICVS. Apogaeo quoque eiusdem nequaquam in eodem loco octavae sphaerae, quo erat tempore PTOLEMAEI, permanente; ita ut nunc in decimo septimo Gradu I haereret: uti fert COPERNI CI ratiocinatio: cùm potiùs initia S obtineat. Sequuntur eadem Literae in Latinum conversae propter exteros. ILLVSTRISSIMO PRINCIPI AC DO

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
