# Epistolae astronomicae 309

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, TICKO BRANE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/309
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/309

Daniaque, aequoreas quamvis semota per undas,
Tecum Adamantinam fixit amicitiam.
Suecia quin etiam, boreis quae subiacet Vrsis,
Nominis & meriti non fuit orba tui.
Te quoque Teuthoniae vicina Polonia ad Ortum,
Alpibus ulterior novit & Italia.
Quare Ortum, Occasum, aut Austrum, Septemve Triones
Si quis adit, clarum nomen ubique geris.
Nec Tellus saltem tibi dedita, deditus Aether,
Ille tuo aspirans Ingenio & Genio.
Invia nam superi scanaens penetralia Cali,
Nectare dionus eras, Ambrosiaque frui
Hincque Poli sublimis Amor, redamatus ut eßes
Caelicolis, tibi qui condoluere, dedit.
Ergò mortali pressum sub pondere solvunt,
Indigetemque Astris inseruêre novum.
Quae nunc sub pedibus versans, velut ante supinus
Spectasti, agnatà sede potitus ovas.
Nilque iaces igitur, Princeps, Caeli incola, nitque
Mens tua nunc patitur Terrea, nilque iaces.
ERRATA TIPOGRAPHICA
SIC EMENDANDA.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
