Latin
HASSIAE, COMES IN CATZENELLEBOGEN
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 38
Unproofread scanNot analysed yet
plurimas reuerenter habeo gratias) attinet, contuli eas tum inter se, tum vnà cum meis diligenter, &quidem in distantijs ipsis nullum reperio alicuius momenti discrimen, quin tuum Instrumentum easdem praebeat, quas mei Sextantes. Id quod vel ex sola inter Regulum &Spicam in intercapedine (eò quòd Obseruatio haec fiat iuxta extremos Sextantis limites, vnde etiam exiliores interuallorum Anguli minùs dubij euadunt) manifestum redditur. Hanc enim Tuae Celsitud. Sextans praebuit part. 54. M. 2; Nos eandem aliquoties vix Sexta parte vnius minuti (discrimine penè insensibili &nullius ponderis) minorem deprehendimus, attestantibus etiam caeteris distantijs Tuae Celsitudinis cum nostris inuicem collatis, eum Sextantem, quem Tua Cels. in vsu habet, satis exactas, &ipsi coelo congruas praebere intercapedines. Quod tamen vix eius opera factitatum opinor, qui structuram illius ad mei quem hic conspexerat (quod proculdubio silentio praeterijt) imitationem primùm Tuae Celsitudini ordinauit. Nota enim satis mihi est ipsius, in his Mechanicis rebus vel inquirendis, vel imitandis, minùs exacta diligentia. Ideóque id potiùs propriae T. Cels. industriae, &Mathematici ipsius Rothmanni, artificisque vnà Mechanici ab ipsa experientia indagatae solertiae ascribendum censeo. Quòd ad altitudines Meridianas mihi transmissas attinet, in ijs parum quiddam discriminis à meis inuentis reperio, adeò vt Declinationes Stellarum inde petitae, in Borealibus, duobus propemodum vbique scrupulis abundent. In Australibus verò totidem deficiant, idque praesupposita Aequatoris inclinatione part. 38. M. 40. quae ex ea Poli eleuatione, quam Rothmannus è Stellarum quarundam non occidentium vtraque altitudine mihi perscripsit, resultare deprehenditur. Cùm autem satis perspectum haberem, Declinationes Stellarum à me indagatas in nullo minuto vel abundare, vel deficere, eò quòd quinis vel senis variè fabricatis, iustaeque magnitudinis Instrumentis, ita vt in quibusdam sexta pars minuti discerni commodè queat, certô exploratae essent: &satis vnà mihi constaret, Tuam Celsitud. in Obseruationibus etiam, praesertim per haec Neoterica organa reiteratis, summam adhibere curam &diligentiam, vnde haec binorum scrupulorum inter nos diuersitas contingeret, primò mecum plurimùm admirabar. Deinde cùm eandem penè vbique esse differentiam considerarem, statim in mentem incidit, facilè euenisse, vt vel pinnacidiorum non ritè appositorum vitio bina scrupula iusto altiùs in Tuae Celsit. Quadrante perspicerentur, vel etiam perpendiculi in vnico saltem minuto, non ritè ordinati errore, qui vtrinque assumtus, tam in Poli quam Stellarum Meridianarum altitudine declinationem earundem binis variaret scrupulis, aut fortè vtraque ratione. Id quod facilè in Quadrante bicubitali euenire posse inde colligebam, quòd etiam in duplo vel triplo maioribus, si non exactissima, tam in pinnacidijs, quàm perpendiculo adhibeatur applicatio, facilè dimidij, vel etiam integri scrupuli error obrepat. Nec enim diuisioni minus certae, aut Centro deuio hunc errorem imputandum duxi.