Latin
HASSIAE, COMES IN CATZENELLEBOGEN
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 41
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter, cum hac ratione negotium hoc non satis tutò succedere perspectum haberem, nec ignorarem, difficultatem haud exiguam subesse, vt vel vnius Stellae Fixae vera ab Aequinoctio peruestigaretur remotio, qua cognita caeterae, vel per distantias ab inuicem, vel per differentias Aequatorias, aut etiamper Armillas Hipparchicas Zodiacales, quas vnà in vsu habemus, certioritamen compendio elaboratas, quàm à veteribus, caeterae (inquam) quotquot liberet, facilè constarent. Nec modum illum quo veteres, Hipparchus inprimis &Ptolem eus vsi sunt, superioréque aetate NICOLAVS COPERNICVS, per Lunam diei &noctis participem, tam Soli, quàm Stellis per Instrumenta applicatam, suis carere difficultatibus, errorique minus obnoxium esse iudicarem. Nam licet concedamus, locum Solis adhibita exquisita diligentia, in vno vel altero scrupulo, quò ad longitudinem scitu possibilem, &intercapedinem eius ad Lunam, huiusque ad Stellas, satis exactè dabilem esse; tamen Parallaxes Lunares, quae adeò praecise non cognoscuntur, in vtraque Obseruatione variationem aliquam a vero inducunt. Adde quòd haec ratio obseruandi non commodè fit, nisi Sole circa Horizontem decliui existente, vbi alius est eius locus apparens, quàm verus, qui iuxta Meridianum patuit, idque non saltem ratione parallaxeos, sed multò potius ob Refractionem, de qua in prioribus literis Tuae Celsitud. meam sententiam latiùs indicaui; &intelligo ex Tuae Celsitudinis responso, eam etiam tam in Sole, quàm caeteris Planetis &Fixis, deprehendisse in decliuiori situ Refractionem sensibilem; Quo nomine eius de nostris vtrinque Obseruationibus plurimùm congratulor. Nec enim Veteres, vel Recentiores, quod sciam, hanc in siderum collimationibus animaduerterunt, vel debitè praecauerunt. Hac, inquam, ab antecessoribus nostris strata via, cum satis tutò incedere ob praedictas aliasque plures rationes non liceret, commodiori &tutiori semita, quae ad Stellarum exactas Longitudines perduceret, ingrediendum censui, nullamque aptiorem exactioremque inueni, quàm quae ex opportunitate nobis, Anno 1582. quo Veneris Stellam Vespertinam existentem interdiu dilucidè apparentem conspeximus, offerebatur. Tunc enim Venerem à Sole in exacta distantia, à 24. Febi uarij vsque in medium Aprilis, pluribus quàm facilè credi possit, vicibus, diurno tempore diligentissimè obseruauimus, idque non solum in decliuiori Solis situ, sed multoties, cum is vel in Meridiano, vel saltem vnica, aut sesquialtera hora, vltra hunc remoueretur, &2 admodum sublimis vnà existeret, adeò, vt &ipsius per Meridianum transitus, Sole adhuc multùm eleuato, à nobis, tam quò ad altitudinem, quàm distantiam à Sole, saepenumerò deprehensus sit.