Latin
HASSIAE, COMES IN CATZENELLEBOGEN
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 43
Unproofread scanNot analysed yet
tum distantia à Sole, &Terra, tum etiam altitudine supra Horizontem (quod negotij certitudinem plurimùm promouit) omnia viceuersa exploratiùs comprobassem, hinc reliquarum etiam affixarum Stellarum, tam intra quàm extra Zodiacum loca, quò ad longum &latum restituere, vnaque Planetarum omnium per haec apparentias peruestigare, nulla temporis sereni opportunitate hactenus intermissa, elaboraui. Deprehendo autem inquamplurimis Stellis idipsum, quod T. Cels. mihi perscribit, eas non saltem Longitudines obtinere, quàm Vecerum traditiones adiecta quoque A quinoctij praecessione correctiore exhibent, sed etiam Latitudines multò aliter, in quibusdam minus, in quibusdam verò plus, ostendere; cùm tamen has necessariò inuariatas omni aeuo permanere inde a vetustissimis Astronomis, eò quòd motus octauae Sphaerae circa Polos Eclipticae contingat, citra omne dubium pro comperto habeatur. Vnde Cels. T. meritò in eius variationis adinirationem perducta, etiam meum de hac re iudicium clementer requirit, an videlicet singulis Fixis aliquem peculiarem motum per se inesse, quo Latitudinem quoque diuersimodè mutent, consentaneum existimem. Qua de re T. Cels. breuibus meam sententiam nunc exponam. Loca omnium affixarum Stellarum inde à prima mundi Origine in singulis &omnibus, quò ad se inuicem, prorsus inuariata permanere, omni dubio procul iudico. Idque inde facilè comprobatur, quòd omnes fixae Stellae, quas recenset Ptolemaeus primo capite dictionis 7. ab Abrachi seu Hipparcho proximè 260. ante se annis in vna extitisse linea recta, easdem etiam suo aeuo in eodem situ, quò ad se inuicem, permansisse. Cumque eaedem tum etiam illae, quas posteà addit Ptolemaeus, vt Posteris ansam experimentandi relinqueret, etiam hac aetate elapsis ab ipso annis 1400. eundem prorsus, quem idem Ptolemaeus recenset, positum exactè retinere animaduertantur (quod nequaquam fieri posset si vna Stella aliter siue Longitudinem siue Latitudinem, quo ad propriam Sphaeram mutaret, quàm altera) facilè ratiocinari licebit, omnia affixa Sidera in eodem, quò ad se ipsa situ, citra Latitudinis vel Longitudinis diuersam inordinatamque mutationem omni aeuo consistere. Quòd verò quaedam reperiantur Fixae etiam inter insigniores, quae multò aliam latitudinem obtineant, quàm Hipparchus &Ptolemaeus annotarunt, id partim eorum minùs exacta Obseruatione, partim tot transcriptorum, qui fortè negotij subtilitatem ignorabant, negligentia commissum vetisimile est. Etenim vix ante 150. annos artificium Typographicum excogitatum, &priùs tanto temporum interuallo toties rescribendo multa mendose, praesertim in numerorum Characteribus assignari poterant, cùm etiam in hac ipsa arte impressoria, nisi diligens adhibeatur correctura, facilis, praesertim in hac materia, lapsus admittatur. Accedit &hoc, quòd certis documentis in quam plurimis asfixis circa Zodiacum praesertim Sideribus, caelitus comprobetur per eam, quae à Timocharis, Hipparchi &Ptolemaei temporibus, hucusque facta est inclinationis Eclipticae ad Aequatorem immutationem, Latitudines omnium affixaGoogle affixarum Stellarum, pro ea ratione, qua Tropicis locis illarum longitudines magis minusue appropinquant, vnà etiam successiuè variatas esse.