Latin
HASSIAE, COMES IN CATZENELLEBOGEN
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 45
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc itaque patet quantum Copernianis inuentis circa Aequinoctiorum praecessionem, vnde octauae Sphaerae motus excusatur, (vt de Sole &caeteris nunc nihil dicam) inhaerendum sit, vtvt subtilissimè ab Astronomo incomparabili excogitatis. Sed apparentis motus octauae Sphaerae exactam cognitionem vix vlli mortalium absolutè perscrutabilem existimo. Siquidem nullam adhuc integram Reuolutionem adimplerat, &particulae circuitus à Timochare per Hipparchum, Ptolemaeum, Albategnium, &Copernicum ad nos diductae non sufficiunt, nec si id praestarent, satis scrupulose constant. Cùm itaque per Experientiam praedicto modo anticipatio Aequinoctiorum circa haec tempora innotuerit, facilè erat motum proportionalem ab 82. Anno in hunc vel quosuis alios nostra aetate transferre. Non enim vnius hominis aeuo aliquam sensibilem inaequalitatem hac in parte contingere consentaneum est. Congruere verò etiamnum haec loca Stellarum Obseruationes meae praeterito Anno, &hoc ipso inde à principio Ianuarij factae, sufficienter declarant. Quòd verò in T. Celsitud. longitudinibus Stellarum Geometricè, ex intercapedinibus &Declinationibus in numeros redactis, quina vel sena, aut circiter, vtplurimum abundent scrupula, facilè excusabitur, si constet Celsitud. T. tunc loco Solis, in his limitandis, vsam fuisse, cùm Sol versaretur circa vernum Aequinoctium, in parte Eclipticae ascendente. Illic enim ratione illius vnici scrupuli, quod perpendiculi vitio causabatur, Declinatio Solis binis scrupulis sublimior, quàm oportuit, reddebatur, ideoque locus eius quinis in longitudinem vlterior. Id quod etiam in Stellas fixas ad Solis locum adaptatas, necessariò redundauit, licet circa Autumnale aequinoctium in parte Eclipticae descendente, res haec contrario modo se habeat. Vt verò Celsitudo T. etiam in caeteris erraticis Stellis aliquod specimen nostrarum Obseruationum videat, adiungo omnium vera loca, qualia meis Instrumentis accurata animaduersione intra vnicam primi mobilis reuolutionem, ter hoc ipso Mense Ianuario ab initio noui anni deprehensa sunt. Quod licet aliàs rarius contingat, aliquoties tamen superioribus annis à me factitatum est, praesertim Anno praecedenti in Octobri, cùm 3 eonus multis diebus appareret. Solis motum, è Veneris situ, per Stellas fixas inquisito, cùm per Declinationes impediente etiam Refractione hoc anni tempore minùs certò haberi queat, comprobaui. Interdiu enim Venus etiam ante Meridianum hisce diebus, vel in ipso Meridie &antè, per puriorem serenitatem satis euidenter conspicitur. Refractionis verò parallaxeosque Solis &Veneris impedimenta priùs in consimili altitudine explorata, remoui. Itidem etiam in Mercurio effeci, cum is admodum decliuis vix 5. gradibus altus obseruaretur. In caeteris hac limitatione opus non erat, sublimiores caelitùs capiebantur. Addidi verò ad eadem tempora Obseruationis nostrae loca Planetarum Alphonsina &Coperniana, vt Tua Cels.