# Epistolae astronomicae 47-2

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, TICHO BRAHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/47-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/47-2

TICHO BRAHE. Etsi in primo Tomo Recentiorum Aethercae Regionis Phaenomenon, de locis affixarum Stellarum in integrum restituendis, pleniùs & quasi ex professo tractârim: Nihilominus ea quae Illustriß. Principi GVILIELMO HASSIAE LANDTGRAVIO, tunc temporis iuxta ipsius petitionem è nostra Officina prodcuntia transiniscram, hic addere placet, ut uideaut Astronomiae Studiosi, cam si qua est, posteà repertam correctionem, admodum esse exiguam, penêque insensibilem: nostraque inuenta sibi ipsis semper apprimè rectè constare, & distantias etiam Stellarum incrrantium hic nonnullas in promptu habeant, priori Tomo non annotatas: Quibus se exerccant, suaque Instrumenta, si qua fortè habucrint, experiantur: Modò aliqui unquam fuerint, harum rerum curae intenti. Quos sanè perpaucos achuc fuisse & scio, & in tanta ambitionis atque auaritiae terrestris colluuic tam praeclara atque penè praecipua impediente, cùm aliter fieri nequeat, cmendari enim non posse uideo, ferre uel inuiti cogimur. Addidi quoque Planetarum omnium coelitus factas denotationes intra paucos eosdemque continuos dies, eidem Illustriß. Principi communicatas, ut & hinc uideant Artis huius Alumni, quàm differens sit in Planetarum motibus, è Canonibus hactenus à uarijs Artificibus conceßis à coelo ipso discrepantia, quamuis ea saepenumerò reperiatur, multò quàm tunc temporis patuit, maior, Neque enim deuiationes illae ubique pares sunt. Obseruationes autem quisquaem dam, quo ad nonnullas inerrantes Stellas ab Illustriß. praedicto Principe mihi missas non addidi, ipso Principe id uetante, Collationem tamen din ensionis atque dispositionis in Globo ipsius Mechanicè factam, ad Triangulorum normam expendere, prout ipse Princeps uolebat, atque hic apponere, non inconcessum duxi: Nulla enim hac in parte ipsius Celsitud. Impensis atque laboribus fit praeuentio, cùm ipsemet suis Instrumentis factas Obseruationes maturius fortè quam haec edantur, ueluti ab ipsius Mathematico cognoui, publici iuris fieri procuret. Vt uerò ordo sequentium, Illustrißimo Principi tunc communicatorum rectiùs pateat, breui indicatione praemissa, illa intitulabo. COllatio locorum aliquot affixarum Stellarum ex Globo Illustriss. PrinciOpis VVILHELMI LANDTGRAVII HASSIAE, &c. desumtarum, cum ijs, quae calculatio numerorum, ijsdem assumtis Datis, praebet. II. Enumeratio Distantiarum nonnullarum Fixarum quae per Sextantes Astronomicos TYCHONIS BRAHE exploratae sunt. III. Altitudo Meridiana quarundam etiam Stellarum ad certorum annotum tempora per Quadrantes eiusdem TICHONIS BRAHE VRANI BVRGI Obseruata. IIII. Longitudines & latitudines aliquot Affixarum Stellarum ad initium Auni 1587. ex Obseruationibus accuratis per Instrumenta Astronomica TICHONIS BRAHE verificatae, adiunctis Alphonsinis & Copernianis earundem locis. Loca 7. Planetarum Anno 87. ternis Ianuarij Diebus ad certa horarum momenta Instrumentis TYCHONIS BRAHE ex ipso caelo simul inquisiti, additis ijs quae Alphonsinus & Copernianus Calculus exhibent, in longitudine loci terrae part. 36. min. 45.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
