# Epistolae astronomicae 61

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, ERVDITISSIMO VIRO VARIAQVE DOCTRINA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/61

Principi tuo proposuit, hîc cum mecum esset, accepisse, quamuis non omnia pari ratione, vel animaduerterit, vel illic satis fideliter exposuerit. Cùm enimis Anno, ni fallor, 80. huc accessisset, se in meam familiaritatem facilè insinuauit, partim quòd hominem ob ingeniosam in Mathematicis, praesertim quo ad Geometriam attinet, solertiam magnifacerem, partim quòd is se perpetuò mecum mansurum, mihique in studijs Astronomicis fidum Achatem toto vitae tempore futurum, spontè offerret. Vnde factum est, vt liberaliter illi mea inuenta communicârim, neque quicquam eorum celârim, quae tunc in promtu habebam, vel etiam in posterum elaborare decreueram. Verùm cùm is paulò vltra anniquadrantem mecum commoratus esset existimaretque se iam satis suis desiderijs potitum, praetendebat auunculum suum Vratislauij è viuis decessisse, cuius haereditas lucrum magnum, si maturè adesset, illi adferret. Impetrata itaque facilè discedendi copia, intra 7. vel 8. hebdomadas huc se reuersurum spondebat. Verùm ex eo tempore, nec ipsum, nec quicquam literarum ab eo profectum vidi, neque de eo, vbinam esset, audiui, priusquam Illustrissimi Principis tuiliteras, D. HENRICORANZOVIO scriptas, perlegerem, exquibus statim intellexi, eum Instrumentorum formam & rationem, quam hîc viderat, magna ex parte illic expressisse. Quod forsan & alibi ab ipso intereà factitatum est. Et sanè hoc pacto mihi rem non ingratam effecit, siquidem percuperem multis in locis quàm plurimos extare, qui exquisitis & minimè fallacibus Instrumentis siderum apparentias mecum scrutarentur. Attamen si mea Inuenta multis annis, & longa Experientia nec paucis sumtibus & laboribus comparata, pro suis venditat, nec fatetur per quem ea habuerit, rem à viro bono & grato, ac sinceritate integritateque Mathematica alienam committit. Intelligo autem partim è tuis literis, partim è relatione mei domestici, qui vobiscum fuit, eum non omnia, prout hic viderat, satis competenter Illustrissimo Principi ordinasse. Diuisionem quidem, qua nos in omnibus ferè Instrumentis similiter vtimur, satis rectè indicasse comperio, & in pinnacidiorum rimulis pro nocturnis Stellarum Obseruationibus apprimè oportunis (quod inuentum cùm primùm ille hîc vidisset, se non frustrà in Daniam venisse aiebat, multoque auro praestantius aestimabat) quidem, licet imperfectè, imitatum esse. Dum enim compendium in his quaerebat, & per binas rimulas, idem quod nos quaternis efficere praesumebat, veritatis quaerendae dispendium fecit, nostrisque inuentis detrahendo, sibijpsi & Obseruationum certitudini derogauit.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
