# Epistolae astronomicae 62

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, ERVDITISSIMO VIRO VARIAQVE DOCTRINA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/62

Refert quidam meorum, qui tunc temporis, cum hicesset, ab eo audiuerit, ipsum, quando nostrorum Instrumentorum fabricam imitaturus esset, dixisse, se paucioribus rimulis idem effecturum, hocque compendium sibi ipsi reseruaturum. Quàm verò egregiè id praestiterit, vos non sine multarum Obseruationum dispendio experti estis. Ego vbique, praesertim in Quadrantibus, quaternas in inferioribus pinnacidijs, cum superioris pinnacidij 4. lateribus vndique parallelas adhibeo rimulas, quas auctiores & laxiores interdum efficio, prout Stellarum magnitudo efflagitat. Aliàs enim per binas rimulas lateralem & superiùs sitam, Stellarum transitus & altitudines centraliter exactèque nequaquam discernuntur, quod ipsa facilè ostendit Experientia. Et nisi vos hac edocti, duplicem rimulam visualem viceuersa inferiori pinnacidio applicassetis, etiamnum in obseruandis adamussim sideribus, frustra laboraretis. Diuisionis autem illius per puncta transuersalia inuentionem, (quam tute cuiuscunque sit, ingeniosam praedicas) primùm Lipsiae ab Homelio habui, ante annos plus minùs 24. cùm annum aetatis agerem 17. verùm saltem in linea recta, vtpote in Radio Astronomico pluribus particulis diuidendo, ipsius imitatione ea tunc vtebar. At cùm posteà per Quadrantes, Altitudines etiam Siderum perscrutari inciperem, & in minoribus Instrumentis vulgarem diuisionem minimis portiunculis non sufficere satis experirer, ad Nonnianam illam, quam Propositione tertia de Crepusculis tradit, subtilitatem me conuerti, eandemque adhuc exactiorem pluribus subdiuisionibus reddidi, supputatis etiam Tabulis, è quibus cuiuslibet puncti altitudo scrupulosè sine morâ cognosceretur. Cumque res ipsa doceret, nè hoc quidem inuentum Nonnianum id habere in recessu, quod in accessu pollicebatur, caepi cogitare, an diuisio illa praedicta, qua linea recta subtilissimè per puncta transuersalia in minores secatur particulas, etiam curuis & circularibus applicari possit. Et quamvis ab initio non par videbatur ratio, ob rectarum & curuarum disconuenientiam, tamen cùm in tam paruo interuallo, vt quinorum vel denorum scrupulorum lineae curuae paruo interstitio à se inuicem ductae, non differant sensibiliter à rectis, negotium hoc satis commodè succedere animaduerti, hacque idcirco diuisione in Quadrantibus, Sextantibus, Armillis ab hinc multis annis felici successu semper vsus sum, eamque vobis communicatam, quacunque tandem occasione, gaudeo, vt pari praecisione mecum Sidera perscrutari eò commodiùs possitis, ita, vt nostrae Obseruationes simul collatae, eundem veritatis scopum scrupulosè, vt par est, (quod etiam non sine voluptate fieri experior) attingant. Sextantis Instrumentum à me ante annos plùs minùs 18. cùm Augustae Vindelicorum degerem, excogitatum, (quod etiam ibidem PETRO RAMO cùm mihi Digitized by GO gle nihi adesset, vnà cum Quadrante illo permagno 14. Cubitorum, quem extra vrbem in horto quodam Consulis HENZELII construi curaueram, ostendi, qui eorum à me descriptionem auidè efflagitabat) ab eo tempore semper in vsu habui, eò quòd certa ratione & multa Experientia per Radium, cuiuscunque tandem foret magnitudinis vel diuisionis, ratas distantias nequaquam inueniri, compertum haberem.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
