Latin
ERVDITISSIMO VIRO VARIAQVE DOCTRINA
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 63
Unproofread scanNot analysed yet
Quarè per Sextam circuli partem (vt commodior fieret Instrumenti tractatio) regulis applicatam, idem tentare certiore euentu aggrediebar. Atque ob id Instrumento huic Sextantis nomen indidi. Is verò, quem VVitichius hîc vidit, qui chalybeus erat, catenulâ illa carebat, qualem vos adhibuistis. Per Cochleam enim transuersam distantiae in Instrumento arctabantur, dilatabanturque. Et licet Cochlea illa in directum porrigebatur, tamen quia clanuiculos, vbi affixa erat, conuolubiles habuit, motioni nihilominùs circulari sufficiebat. Hanc etiam cemmoditatem VVitichius, quò minùs eam indicârit, neglexisse videtur, vt ob id catenulam illam eius loco applicare vobis fuerit necessarium. In pinnacidijs quaedam aliter, quàm tunc in isto Sextante habebam, limitâstis, quae mihi admodum commodè ordinata videntur. Verùm iste Sextans, quo per vnicum Obseruatorem distantiae capiebantur, dudum apud me in vsu esse desijt. Eius enim loco binis alijs, quos Trigonicos (ob discrimen eius quem habeo bifurcati) appello, in capiendis Stellarum remotionibus assiduè vtor, qui singuli binos requirunt Obseruatores, &per lineas circa Cylindrum in centro quiescentem parallelas, exactissimè Stellarum sibi inuicem, &cum toto Caeli circuitu adamussim consentientia praebent interualla, nulloque penè negotio Obseruationem absoluunt. Ideam verò horum aliquomodo repraesentatam Illustrissimo Principi inspiciendam (ni fallor) vltimò misi. Sed &vester Sextans, licet alia quadam &similiori primo meo fabricatus sit ratione, satis exactas &meis apprimè consentientes exhibet Siderum distantias velut è Catalogo intercapedinum aliquot Stellarum, Illustrissimo Principi tuo nunc transinisso, perspicere potes. De Refractionibus, quae ad Illustrissimum Principem vltimò perscripsi, non est quòd dubites, rem penitùs ita se habere. Nam &hoc proximè elapso Anno per Armillam 10. pedum in Diametro, qui circa axem Polis mundi correspondentem conuolubilis existit, deprehendi, Solem circa Solstitium aestiuum, Refractionem Declinationis, iuxta 30. gradum altitudinis, tam ante quàm post Meridianum, insinuare maiorem semisse vnius scrupuli; circa Horizontem verò eandem 28. Minutorum efficere, idque cum Sol inferiori limbo Horizontem visibilem stringeret. Si verò hae Declinationum Refractiones in altitudinem, habita etiam ratione Parallaxeos, quae versus Horizontem RefiaRefractionem ipsam nonnihil inhibet, deriuentur, adhuc maiores euadent. In Stellis tamen fixis non vsque adeò magna videtur haec diuersitas, quamuis &in his maiorem inueniam, quàm è tua assignatione mihi perscripta colligere licet. Nam lucidiorem in dextro latere Persei, tu in altitudine part. 9. M.