# Epistolae astronomicae 64

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, ERVDITISSIMO VIRO VARIAQVE DOCTRINA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/64

42. vt potè in Meridiano versus Septentrionem minima, asseueras Refractionem fieri saltem min. 21. quam tamen esse in eiusdem Stellae altitudine, etiam in Meridianò ad Boream, humilima, quae hîc est grad. 14. min. 16. inueni esse min. 2 1/2. tua paulò maiorem, cùm tamen poriùs minor esse deberet. Siquidem tibi decliuior, plùs 41. gradibus Stella haec obseruabatur. Sic etiam dextrum humerum Persei in altitudine part. 17. Min. 451. animaduerti Refractionem efficere M. 1ξ/; vt ob id alcitudines Stellarum Cassiopeae, quas infra Polum, pro eiusdem altitudine indaganda accepistis, non exactè respondeant superioribus, ita vt Polus adamussim sit intermedius. Non enim carent omni Refractionis suspicione. Siquidem vix 20. gradum altitudinis apud vos in eò situ contingant, cùm tamen in 18. gradu Refractio ferè bina minuta, vt ex praecedente indicatione patet, attingat. Haec itaque tibi consideratiùs exaaminanda relinquo. Maximè verò euidens discrimen in refractionibus, inter tuas & meas animaduersiones, cognoscitur inde, quòd caudam Cygni indices in altitudine grad. 5. min. 18. efficere Refractionem saltem 5 1/2. cùm tamen ego diligenti & aliquoties reiterata Obseruatione inuenerim caput Algol in altitudine part. 5. M. 21/2. ferè consimili cum tua in cauda Cygni efficere Refractionem M. 91. tua ferè duplo maiorem. Haec itaque per occasionem accuratiùs Instrumentis benè correctis peruestiga, & videbis rem totam ita se habere, nisi fortè (quod tamen non facilè crediderim) diuersa Horizontum natura maiorem hîc quam apud vos Refractionis insinnationem ingerat. Vnde sequeretur in Borealioribus locis eam ampliorem quàm in Australibus euadere, idque etiamsi aër admodum purus & serenus (quòd necessariò in hac potissimum Obseruatione requiritur) vtrobique iuxta finitorem existat. Cuius rei penitiorem cognitionem, tuae Obseruationes exactius, vt monui, repetitae successiuè praebebunt. Quapropter licet persuasum habeas, Refractionem nullam, nè in Sole quidem fieri in sublimiori situ quam 20. part. eò quae vapores altiùs non ascendant, vt verisimiliùs comprobes materiam caeli ab aëre non differre, repudiata Alhasen & Vitellionis ob diuersa diaphana nimia Refractione, quae vsque ad verticem aliquatenus sensim pertingeret: tamen cùm experientia, vt supra indicaui, testetur in Sole etiam vltrà 30. gradum aliquale, licet perexiguum Refractionis vestigium apparere, vt per vapores, cum eoúsque non attollantur, vix excusari queat, & affixa etiam sidera in altitudine 18. part. Refractionem penè duorum scrupulorum admittant, (velut priùs per dextrum humerum Persei in minima altitudine Borea comprobauimus,) oportebit sanè constituere aërem illum, vt tu vis, caelestem calestem longè subtiliorem & transparentiorem esse hoc Aëre Elementaris vel potiùs, propriè magis loquendo, Aetheris diaphanitatem, Aëris diaphanitate puriorem & perspicuam magis existere.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
